<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis
eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud
quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid
tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent
<bibl n="I. Cor. VII, 20"/> argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus,
ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare
ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator
inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit,
quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt
<bibl n="I. Thess. IV, 11."/> secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur
ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur,
credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones
manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed
manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis,
<pb xml:id="v.1.p.73"/>

sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus,
qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium
quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis
interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum
serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion
alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis,
sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii
legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae,
inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt
ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem
dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum
figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis
diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est
serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio
dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia
tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege
vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem
interdixit. Si eundem deum observas, habes legem
eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis <bibl n="Exod. XX, 4."/>
respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem
simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox 
<pb xml:id="v.1.p.74"/>

spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus
comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis
adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus
diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus
his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor
diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati
sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo
destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam,
sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat,
nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam
utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis
autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio,
nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum
immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis.
Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem;
diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere?
Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam
caedis, salutem tuam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens Christianum
ab idolis in ecclesiam venire, de adversaria officina in
<pb xml:id="v.1.p.75"/>

domum dei venire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum,
his manibus adorare, quae foris adversus deum adorantur,
eas manus admovere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt.
Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant
quod contaminant, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminaverunt.
Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum.
Pro scelus! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie
corpus eius lacessunt. O manus praecidendae! Viderit iam, an
per similitudinem dictum sit: Si te manus tua scandalizat, amputa <bibl n="Matth. XVIII,"/>
eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus
scandalizatur?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Sunt et aliae complurium artium species, quae, etsi non contingunt 
idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil
possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas
vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris,
si bratteam expresseris, aut insignia aut etiam domum fabricaveris.
Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed
auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent
<pb xml:id="v.1.p.76"/>

et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est sine
idoli confictura, opem victus praestent. Scit albarius tector et
tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia
distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus
incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque
caelator latitudines suas utique multo faciliores. Nam
qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia
Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars
non alterius artis aut propinqua est. Nihil alterius vacat.
Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed
de mercedibus et manus pretiis interest. Proinde interest et de
labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes
signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur?
Domus vero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus,
et baxa quotidie deauratur, Mercurius et, Serapis non quotidie.
Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione
<pb xml:id="v.1.p.77"/>

 luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio
quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam
sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur,
quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant,
sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis,
hoc quoque cavere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus
de manibus nostris (??) rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus
et non remediis tam usitatis egerimus, non puto nos
a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in
officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.</p></div></div></body></text></TEI>