<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, 
ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium,
nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit.
Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus
virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli
honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio,
nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui <bibl n="Deut. XXII, 5."/>
muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est.
Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen
imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii
sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum
<pb xml:id="v.1.p.96"/>

sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus
quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum
<pb xml:id="v.1.p.97"/>

dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos
homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium
vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed
neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar.
Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae:
si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Ceterum quid facient servi vel liberi fideles, item officiales 
sacrificantibus dominis vel patronis vel praesidibus suis adhaerentes?
Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si verbo
quoque aliquo sacrificio necessario adiuverit, minister habebitur
idololatriae. Huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus
officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros
maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae
apparuerunt. Hinc proxime disputatio oborta est, an servus dei
alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab
omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia
etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi
ab idololatria et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento
et purpura praefecturae totius Aegypti sive Babyloniae.
Cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in
solo honoris nomine incedat, neque sacrificet, neque sacrificiis
auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum
deleget, non vectigalia eorum procuret, non spectacula
edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet
vel edicat, ne iuret quidem; iam vero quae sunt potestatis,
neque iudicet de capite alicuius vel pudore — feras enim de
pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem vinciat,
<pb xml:id="v.1.p.98"/>

 neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri
posse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Iam vero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum.
Proprius habitus uniuscuisque est, tam ad usum quotidianum, quam
ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum cervicis
ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia
erant dignitatis, quo more nunc praetextae vel trabeae vel palmatae
et coronae aureae sacerdotum provincialium, sed non eadem condicione.
Tantum enim honoris nomine conferebantur his, qui familiaritatem
regum merebantur. Unde et purpurati regum vocabantur
a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non
ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis
adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae
viri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset
Danielem idolis non deservisse, nec Belem nec draconem
colere, quod multo postea apparuit. Simplex igitur purpura ilia
nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne.
Quemadmodum enim et Ioseph, qui servus fuerat, et Daniel, qui
per captivitatem statum verterat, civitatem Babyloniam et Aegyptum
<pb xml:id="v.1.p.99"/>

sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes
nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta
concedi et puerilis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis,
non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura
vel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus
idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae
maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et
trabeae et laticlavi, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito.
Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia
fasces et purpuras gestant. Quid ergo proficies, si suggestu
quidem utaris, opera eius vero non administres? Nemo in immundis
mundus videri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit
forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus
esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris,
scito, non semper comparanda esse vetera et nova, rudia et
polita, coepta et explicita, servilia et liberalia. Nam illi etiam
condicione servi erant: tu vero nullius servus, in quantum solius
Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica
agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit
domicilio incertus: nam Filius, inquit, hominis non habet <bibl n="Luc. IX, 58."/>
ubi caput collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset, Ecce qui <bibl n="Matth. XI, 8."/>
teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et
aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiaverat. Si potestatis <bibl n="Es. LIII, 2."/>
ius quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido
ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui
<pb xml:id="v.1.p.100"/>

regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio
et suggestu quam dignitatis quam potestatis. Quis enim magis
his usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces
producerent, qualis purpura de humeris eius floreret, quale
aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis
iudicasset? Igitur quae noluit, reiecit, quae reiecit, damnavit,
quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset,
nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae
dei non sunt. Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea
attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat
omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas,
verum et inimicas dei esse, quod per illas adversus dei servos
supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae
ignorantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi
<pb xml:id="v.1.p.101"/>

sunt adversus idololatrian. Ad evitandum remedia deesse non
possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior
factus non in terris magistratus, sed in caelis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Possit in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae 
inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an
fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti,
etiam caligata vel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum
vel capitalium iudiciorum. Non convenil sacramento divino
et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris
tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et
Caesari. Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur
loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Nave, bellavit et populus,
si placet ludere. Quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam
in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? Nam etsi
<pb xml:id="v.1.p.102"/>

adierant milites ad Iohannem et formam observationis acceperant,
si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in
Petro exarmando discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos
illicito actui adscriptus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> Sed enim cum conversatio divinae disciplinae non factis tantum,
verum etiam verbis periclitetur (nam sicut scriptum est, Ecce
<bibl n="Matth. XII, 21"/> homo et facta eius, ita, Ex ore tuo iustificaberis), meminisse
debemus etiam in verbis quoque idololatriae incursum praecavendum
aut de consuetudinis vitio aut timiditatis. Deos nationum
<bibl n="Exod. XXIII, 13."/> nominari lex prohibet, non utique, ne nomina eorum pronuntiemus,
quae nobis ut dicamus conversatio extorquet. Nam id plerumque
dicendum est: In templo Aesculapii illum habes, et, In vico
Isidis habito, et, Sacerdos Iovis factus est, et multa alia in hunc
modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque
enim Saturnum honoro, si ita vocavero eum suo nomine; tam
non honoro, quam Marcum, si vocavero Marcum. Sed ait: Nomen
<bibl n="Exod. XXIII, 13."/> aliorum deorum ne commemoremini, neque audiatur de tuo ore.
<pb xml:id="v.1.p.103"/>

Hoc praecepit, ne deos vocemus illos. Nam et in prima parte legis,
Non sumes, inquit, nomen domini dei tui in vano, id est <bibl n="Exod. XX, 7"/>
idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honoraverit.
Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo
appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos
nominat, sed adicit suos vel nationum; sicut David, cum deos nominasset,
ubi ait, Dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi <bibl n="Ps. CXV, 4."/>
ad sequentia magis praestructum est. Ceterum consuetudinis vitium
est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam,
qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro
quid erit deiratio per eos quos eirasti, quam praevaricatio fidei
cum idololatria? quis enim, per quos deierat, non honorat?</p></div></div></body></text></TEI>