<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis 
autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus.
Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis
sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati
nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem.
De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque
<pb xml:id="v.1.p.88"/>

nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu,
sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum
<bibl n="Rom. XII, 15."/> gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab
apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis
<bibl n="II. Cor. VI, 14."/> est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus
<bibl n="Ioan. XVI, 20."/> quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum
saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus.
Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau
debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium
<pb xml:id="v.1.p.89"/>

consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas
malorum et bonorum vices aemula retributione compensant.
Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum,
apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis,
recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi
homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni
eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi
quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes
vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias.
Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas,
cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si
non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam
<pb xml:id="v.1.p.90"/>

alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis,
temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus
es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes
<bibl n="Matth. X, 32 sq. Luc. IX, 26."/> homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem
meum, qui est in caelis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum
esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur.
Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec
opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat
aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae
querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et
<bibl n="Rom. II, 24. les. LIII, 5."/> dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra
<bibl n="Ezech. XXXVI, 20."/> causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus
scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus,
et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione,
<pb xml:id="v.1.p.91"/>

 non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non
dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc
me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio
est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus,
inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi <bibl n="Gal. I, 10."/>
iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus
per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias <bibl n="I. Cor. X, 33."/>
celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia?
an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit,
Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid <bibl n="I. Cor. IX, 22."/>
idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus
saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum
idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de <bibl n="I. Cor. V, 10."/>
mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit,
ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum
peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium
vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit.
Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus
<pb xml:id="v.1.p.92"/>

 cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae,
non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores
mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est
communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est
haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere
potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata,
<bibl n="Ies. I, 14."/> inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea.
Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a
deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales
frequentantur, munera commeant, strenae, consonant
lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam
sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non
dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum
communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne
ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum
est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam
ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque
die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere:
pentecosten implere non poterunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae
<bibl n="Matth. V, 16."/> et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis
et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie
quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria
<pb xml:id="v.1.p.93"/>

est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian
in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines
esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro
fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris
an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non
propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata
est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari
quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. <bibl n="Matth. XXII, 21. Luc. XX, 25."/>
Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur,
praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et
monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset,
requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt
Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris
Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine
est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum.
Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor
dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique
quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis
honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est
in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus,
si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum
deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et
Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a
ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint,
cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia
et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum.
Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen
inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem
Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.
<pb xml:id="v.1.p.94"/>

Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in
superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten
Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem
sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae
pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in
loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est
subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa.
Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod
ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent.
Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat,
et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in
huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur.
Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis
praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum
<bibl n="Rom. XIII, 7."/> apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus
et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria
<bibl n="Dan. III, 12 sq."/> separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum
praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor,
honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian
esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae
sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus,
<bibl n="Dan. VI, 5 sq."/> tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam
ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios
ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est,
affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi
<pb xml:id="v.1.p.95"/>

nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum.
Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti,
ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus
renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi
lupanaris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Circa officia vero privatarum et communium sollemnitatum, 
ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium,
nullum putem periculum observari de flatu idololatriae, quae intervenit.
Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium.
Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque vestitus
virilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli
honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum invenio,
nisi muliebrem in viro. Maledictus enim, inquit, omnis qui <bibl n="Deut. XXII, 5."/>
muliebribus induitur. Toga vero etiam appellationis virilis est.
Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen
imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim vocatus nec adsacrificii
sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum
<pb xml:id="v.1.p.96"/>

sibi libet. Utinam quantum sibi quidem, nec videre possemus
quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circum
<pb xml:id="v.1.p.97"/>

dedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos
homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium
vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed
neque consilio neque sumptu aliave opera in eiusmodi fungar.
Si propter sacrificium vocatus adsistam, ero particeps idololatriae:
si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.</p></div></div></body></text></TEI>