De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum (taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum. Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplau- dimus, si post fidem obsignatam dicimus: Non habeo quo vivam Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum, ex similitudine providentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum viribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defunctus postea erubescat. Sed et nunc habes dicta domini exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed Nolite, inquit, cogitare de victu; et vestitus habemus exemplum lilia. Substantia mihi opus erat: atquin omnia vendenda sunt et egentibus dividenda. Sed filiis et posteritati providendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis servire potest. Si vis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est, id est, angustias et cruciatus tuos, vel corpus solum, quod in modum crucis est. Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacobus et Ioannes vocati a domino et patrem navemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepellre patrem tardum fuit fidei. Nemo eorum, quos dominus allegit, Non habeo, dixit, quo vivam. Fides famen non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum, quam omne mortis genus. Didicit non respicere vitam, quanto magis victum? Quotusquisque haec adimplevit? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. Si tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius vice pestis etiam de longinquo devitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in universa serie humanae superstitionis, sive deis suis, sive defunctis, sive regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies. Sed de sacrificiis et de sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et voluptatibus eiusmodi suum iam volumen implevimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciviae, interdum timiditati nestrae subscribimus adversus fidem disciplinamque communem. De(??)oc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi servus dei debeat, sive habitu, sive victu, vel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus, de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, vitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, verendum est, ne cum saeculo et lugeamus. Saeculo autem gaudente lugeamus, et saeculo postea lugente gau debimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum et bonorum vices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. Nunc ergo, inquis, recipiam meum, vel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecraverunt, tu extraneus ab omni eorum vanitate, quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes vel tibi ab homine debetur, citra diei observationem luas vel recipias. Da formam, in quam velis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin vero et dissimulaberis, temptatus addictus es. Certe sive hac sive illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes pafrem meum, qui est in caelis. Sed enim plerique iam induxerunt animo agnoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omni modo devitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. Ceterum si de omni blasphemia dictum est, Vestra causa nomen meum blasphematur, perimus universi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Immo dum sumus, blasphemetur; in observatione, non in exorbitatione disciplinae; dum probamur, non dum reprobamur. O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propter ea me detestatur! Benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, vellem placere, servus Christi non essem. Sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia? an gravitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam, numquid idolofatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? Sed etsi non prohibet nos conversari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis, dicens, Ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conversationis immittit, ut, quoniam necesse est et convivere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. Ubi est commercium vitae, quod apostolus concedit, ibi peccare, quod nemo permittit. Licet convivere cum ethnicis, commori non licet. Convivamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. Quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata, inquit, vestra et neomenias et ceremonias odit anima mea. Nobis, quibus sabbata extranea sunt et neomeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant, strenae, consonant lusus, convivia constrepunt. O melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi vindicat! Non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani viderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non veremur. Si quid et carni indulgendum est, habes; non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octavo quoque die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt. Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset, requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum. Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur. Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor, honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi lupanaris.