<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, 
tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque
delictum, etsi suo quoque nomine iudicio destinatur, in
idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce,
idololatres item homicida est. Quaeris quem occiderit?
Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum, nec inimicum,
sed ipsum se. Quibus insidiis? erroris sui. Quo telo? offensa
dei. Quot plagis? quotquot idololatriis. Qui negat idololatren perisse,
is negabit idololatren homicidium fecisse. Proinde adulterium
et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis servit,
sine dubio adulter est veritatis, quia omne falsum adulterium
est. Sic et in stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus
cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque
adeo scripturae sanctae stupri vocabulo utuntur in idololatriae exprobratione.
Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat
<pb xml:id="v.1.p.68"/>

aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa
fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem
deo facit, honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi
etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum
atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria
de homicidi reatu non liberatur. Post talia crimina, tam exitiosa,
tam devoratoria salutis, cetera quoque aliquem ad modum et seorsum
proinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant.
In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae
sollemnitas sine ambitione cultus et ernatus? In illa lasciviae et
ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis causa frequententur.
In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae
patrem nescit? In illa etiam vanitas, cum tota eius ratio vana sit.
In illa mendacium, cum tota substantia cius mendax sit. Ita fit,
ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur.
Sed et alias, cum universa delicta adversus deum sapiant, nibil
autem, quod adversus deum sapiat, non daemoniis et immundis
spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian
admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum
mancipes pertinet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum
proprietates, remaneat idololatria in co quod ipsa est. Sufficit
sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis,
quae tot ramos porrigit, tot venas diffundit, ut de hoc cum maxime
materia suscepta sit, quot modis nobis praecavenda sit idololatriac
latitudo, quoniam multifariam servos dei nec tantum ignorata,
sed etiam dissimulata subvertit. Plerique idololatrian simpliciter
existimant his solis modis interpretandam, si quis aut
<pb xml:id="v.1.p.69"/>

incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis
obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in
osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum,
aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione
reputandum. At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi
sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum
quis impegerit libidinose et animam commoverit impudice, cum <bibl n="Matth. V, 22 sq. 28."/>
homicidium etiam in verbo maledicti vel convicii iudicat et in
omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. Sicut
Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in <bibl n="I. 10. III, 15."/>
modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei domini
de disciplina, qua nos adversus diaboli altitudines munit, si in
his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreverunt
vindicanda. Quomodo abundabit iustitia nostra super Scribas et
Pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam adversariae
eius, id est iniustitiae, perspexerimus? Quod si caput iniustitiae
idololatria est, prius est, uti adversus abundantiam idololatriac
praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri 
artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in
hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen
idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam
et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices
statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus
saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen
de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta
est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque
enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio
detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus,
<pb xml:id="v.1.p.70"/>

an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando
enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil
interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet
id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum.
Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio. Εῖδος Graece formam
sonat; ab eo per deminutionem εἴδωλον deductum aeque
apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum
se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus
et servitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est
criminis, nisi parum idololatrian populus admisit qui simulacrum
vituli et non hominis sibi consecravit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit,
ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet.
Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae,
<bibl n="Lev. XXVI, 1. Exod. XX, 3. Deut. V, 8."/> lex divina prociamat, Ne feceritis idolum, et coniungens, Neque
similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae
in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit servis dei. Antecesserat
Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum,
quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian
versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro
deo adversus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus
error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola,
imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit,
in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse
<pb xml:id="v.1.p.71"/>

est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores
in comminatione praedamnat. Et rursus: Iuro vobis peccatores,
quod in diem sanguinis perditionis paenitentia parata est. Qui
servitis lapidibus, et qui imagines facitis aureas et argenteas et
ligneas et lapideas et fictiles, et servitis phantasmatibus et daemoniis
et spiritibus in fanis, et omnibus erroribus non secundum
scientiam, nullum ab iis invenietis auxilium. Esaias vero, Testes, <bibl n="Ies. XLIV, 8."/>
ait, vos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui
fingunt et exsculpunt, omnes vani, qui faciunt libita sibi, quae
illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam
artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est, Cognoscite, <bibl n="Ies. XLIV, 20."/>
quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare
possit. Ubi aeque David et factores. Tales flant, inquit, qui <bibl n="Ps. CXV, 8."/>
faciunt es. Et quid ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram?
quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat vox
spiritus sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque
damuaverit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores
maledicit et damnat?</p><pb xml:id="v.1.p.72"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Plane impensius respondebimus ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet, si quis
eam disciplinam norit. Iam illa obici solita vox, Non habeo aliud
quo vivam, districtius repercuti potest: Vivere ergo habes? Quid
tibi cum deo est, si tuis legibus? Tum quod et de scripturis audent
<bibl n="I. Cor. VII, 20"/> argumentari, dixisse apostolum, Ut quisque fuerit inventus,
ita perseveret. Possumus igitur omnes in peccatis perseverare
ex ista interpretatione. Nec enim quisquam nostrum non peccator
inventus est, cum Christus non alia ex causa descenderit,
quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt
<bibl n="I. Thess. IV, 11."/> secundum suum exemplum, ut manibus suis unusquisque operetur
ad victum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur,
credo et fures balneares manibus suis vivere, et ipsos latrones
manibus agere quo vivant, item falsarios utique non pedibus, sed
manibus operari malas litteras, histriones vero non manibus solis,
<pb xml:id="v.1.p.73"/>

sed totis membris victum elaborare. Pateat igitur ecclesia omnibus,
qui manibus et suo opere tolerantur, si nulla exceptio est artium
quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam adversus similitudinis
interdictae propositionem: Cur ergo Moses in eremo simulacrum
serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae disposilion
alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis,
sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut adversarii
legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae,
inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt
ut mutabilem, dum alibi vetat, alibi mandat? Si quis autem
dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum
figuram designasse dominicae crucis a serpentibus, id est ab angelis
diaboli, liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum, id est
serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio
dignioribus revelata est, dummodo apostolus affirmet omnia
tunc figurate populo accidisse, bene, quod idem deus, ut lege
vetuit similitudinem fieri, extraordinario praecepto serpentis similitudinem
interdixit. Si eundem deum observas, habes legem
eius, Ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis <bibl n="Exod. XX, 4."/>
respicis, et tu imitare Moysen, ne facias adversus legem
simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.</p></div></div></body></text></TEI>