<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia
evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de
civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid
<pb xml:id="v.1.p.477"/>

constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui
cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non
ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos
sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo
enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos,
sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes
consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum
malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet
temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam
sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos
vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis
non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles
praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in
occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non
essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli
extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius.
<pb xml:id="v.1.p.478"/>

Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet,
nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri.
Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat,
<bibl n="I Ioh. IV, 18."/> de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor,
inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit
timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem
stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet.
Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis
timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid
magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad
martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur:
Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur
in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te
producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit,
cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec
in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis,
uti glorificetur qui est passus pro vobis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum
versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat,
rursus proeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet
<pb xml:id="v.1.p.479"/>

qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori
suo praestat qui tam plene ab apostole armatus tuba persecutionis
audita diem deserit persecutionis. Respondebo et ego de saeculo
aliquid: Usque adeone mori miserum est? Moriatur quoquo
modo aut victus aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis
tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum.
Pulchrior est miles in pugna pilo transmissus quam in fuga salvus.
Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem
angelos iudicaturus es: quem timeri oportet a daemoniis,
siquidem et in daemonas accepisti potestatem: quem timeri oportet
ab universo mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? Christum
indutus es, siquidem in Christum tinctus es, qui fugis diabolum.
Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti.
Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui
vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes dominum,
traiecerat ab Ioppe Tarsum, quasi et a deo transfretaret,
sed illum non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam
bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic
deum evadere. Quanto melius qui sive inimicum dei timens non
fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini,
sive deum reformidat quanto magis sub oculis eius astitit,
dicens: Dominus est, potens est. Omnia illius sunt; ubi fuero,
<pb xml:id="v.1.p.480"/>

in manu eius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire
me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam
ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem per meam
evadendo.</p></div></div></body></text></TEI>