Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius. Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur qui est passus pro vobis. Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus proeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat qui tam plene ab apostole armatus tuba persecutionis audita diem deserit persecutionis. Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est? Moriatur quoquo modo aut victus aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior est miles in pugna pilo transmissus quam in fuga salvus. Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es: quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem: quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es, qui fugis diabolum. Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes dominum, traiecerat ab Ioppe Tarsum, quasi et a deo transfretaret, sed illum non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic deum evadere. Quanto melius qui sive inimicum dei timens non fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sive deum reformidat quanto magis sub oculis eius astitit, dicens: Dominus est, potens est. Omnia illius sunt; ubi fuero, in manu eius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem per meam evadendo.