<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo
fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale
est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi
vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate
praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut
fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam
vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis
<bibl n="Matth. X, 32. 33. Marc. VIII, 38. Luc. IX, 26."/> ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego
confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens?
quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar
<pb xml:id="v.1.p.475"/>

eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem.
Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis <bibl n="Matth. V, 11."/>
mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi.
Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens <bibl n="Matth. X, 22."/>
fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non
congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae
suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem,
inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate
nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat
etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere
in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed
recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors,
sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus <bibl n="Matth. X, 28."/>
occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum
qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde
quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, <bibl n="Luc. XIV, 26."/>
non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me,
non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non
fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in
stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis 
fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret,
qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum
exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus
quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem
<pb xml:id="v.1.p.476"/>

infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam
humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis
carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam
Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus
earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo
praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae
utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus,
quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde
facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc
facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate
dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret
ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed
<bibl n="Matth. XXVI, 39."/> postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego
volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse
tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens,
sed quod tu?</p></div></div></body></text></TEI>