Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem, inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda. Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens, sed quod tu?