Immo, inquit, praeceptum adimplevit fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intellegere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. Hoc in personas proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui non nisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas domus Israëlis. Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus, sed nec cura nobis Israëlis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus. Etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. Sic igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israëlis. Ut ergo perficeretur praedicatio apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepti, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat), sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam suam. Denique, Non consummabitis, inquit, civitates Israëlis. Adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israël, quem iam doctrina sua impleverant, Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi, sed quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes. Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. Si ergo cessavit exceptio viae nationum et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israële apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolvma committeret passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario, Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita omnes aierunt, Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum, aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curaverunt. Videamus nunc, an et cetera domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a deo persecutio est, quale est, ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? Quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntatem suam alia voluntate praevaricari videretur. Aut pati enim nos voluit persecutionem aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Iam vero quanta inaequalitas sententiarum iubentis fugere et invitantis ad passionem contrariam fugae. Qui confessus fuerit me et ego confitebor illum coram patre meo. Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui mei confusus fuerit, et ego confundar eius coram patre. Si devito passionem, confundor confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint causa nominis mei. Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur. Quid ergo me iubens fugere vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem, quam ostendimus. Sed infirmitatem, inquit, quorundam prospiciens dominus pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit. Non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno et servili praesidio salvos facere in persecutione quos sciret infirmos. Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos, primum docens non fugiendos esse persecutors, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere, sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam. Atque exinde quae timidis praefinit? Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus. Postremo in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter ceteros reprobos particulam in stagnum sulphuris et ignis, quod est mors secunda. Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua apostolis fugere praeceperat, donec scilicet doctrinam suam impleret, qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio. Professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam, ut tibi ostenderet primo in se utramque substantiam humanam fuisse ex proprietate anxietatis animae et imbecillitatis carnis, ne aliam, ut quidam nunc induxerunt, aut carnem aut animam Christi interpretareris, dehinc ut demonstratis conditionibus earum scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo praeponit spiritus promptus, ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens intellegas in te esse etiam fortitudipem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis, ac iam hinc scias quid unde facias et quid cui subicias, infirmum scilicet forti, ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a patre, si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subiungens et reliqua, Verum non quod ego volo, sed quod tu. Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod pater vult faciens, sed quod tu? Omnia apostoli secundum deum utique docuerunt, omnia evangelii revolverunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent, qui cummaxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis continebantur, ad ecclesias scribebant. Infirmos sustinere iubet Paulus, utique enim non fugientes. Quomodo enim sustineantur absentes? An patientia? Dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint, sicut pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet, ne locum malo demus, non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum, et si redimendum tempus dicit, quia dies nequam sunt, non per fugam, per sapientiam conversationis lucrari nos vult commeatum. Ceterum qui lucere nos iubet velut filios lucis non iubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam, an in occursum evangelii? Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria. Inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere, resistentes sine dubio et excipientes omnem vim illius. Proinde et Iohannes pro fratribus quoque animas ponendas docet, nedum pro domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de suo sensu admonet et ipse timorem reiciendum: Timor, inquit, non est in dilectione. Sed enim perfecta dilectio foras mittit timorem, quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni; qui autem timet, non est perfectus in dilectione, dei scilicet. Porro quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo spiritus probat? Namque omnes paene ad martyrium exhortatur, non ad fugam; ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est; qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in domino. Ne confundaris, iustitia te producit in medium. Quid confunderis laudem ferens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis, uti glorificetur qui est passus pro vobis. Sed omissis quidam divinis exhortationibus illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus proeliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo praestat qui tam plene ab apostole armatus tuba persecutionis audita diem deserit persecutionis. Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est? Moriatur quoquo modo aut victus aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen proeliatus. Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior est miles in pugna pilo transmissus quam in fuga salvus. Times hominem, Christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos iudicaturus es: quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem: quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus iudicatur? Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es, qui fugis diabolum. Depretiasti Christum, qui in te est, fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed dominum fugiens exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes dominum, traiecerat ab Ioppe Tarsum, quasi et a deo transfretaret, sed illum non dico in mari et in terra, verum in uterum etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit nec vel sic deum evadere. Quanto melius qui sive inimicum dei timens non fugit eum, sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela domini, sive deum reformidat quanto magis sub oculis eius astitit, dicens: Dominus est, potens est. Omnia illius sunt; ubi fuero, in manu eius sum; faciat quod vult, non discedo, et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem per meam evadendo.