<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero;
illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.
Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris,
an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te
negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam
fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus
es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque
eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri,
quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam
nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est
confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius,
id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle
<pb xml:id="v.1.p.471"/>

autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non
totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem,
quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non
fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare?
Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te
etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores
illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non
magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod
meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget?
Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub
nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem
de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis
redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato
apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo
pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat,
misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis
demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil
fuga prosit, si deus nolit?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Immo, inquit, praeceptum adimplevit fugiens de civitate in 
civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari,
et qui proinde nolunt intellegere sensum domini illius
<pb xml:id="v.1.p.472"/>

pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur,
<bibl n="Matth. X, 23."/> cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint,
inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. Hoc
in personas proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum
pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui
<bibl n="Matth. X, 5, 6."/> non nisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et
in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves
perditas domus Israëlis. Nobis autem et via nationum patet, in
qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas
excepta est, quo per totum orbem praedicamus, sed nec cura
nobis Israëlis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus
praedicare debemus. Etiam si apprehendamur, non in concilia
eorum perducemur nec in synagogis illorum flagellabimur, sed
Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. Sic igitur
et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam
primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israëlis. Ut ergo
perficeretur praedicatio apud quos priores eam perfici oportebat,
uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad
tempus praecepti, non propter eludendum periculum proprio
nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat
et tolerandas docebat), sed propter profectum annuntiationis,
ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur.
<pb xml:id="v.1.p.473"/>

Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat,
sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris,
donec replerent doctrinam suam. Denique, Non consummabitis, <bibl n="Matth. X, 23."/>
inquit, civitates Israëlis. Adeo intra terminos Iudaeae
praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae
praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso
spiritu sancto. Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti
dominici contestantur illud apud Israël, quem iam doctrina sua
impleverant, Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi, sed <bibl n="Act. XIII, 46"/>
quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis,
ecce convertimus nos ad nationes. Atque exinde conversi et ipsi,
sicut antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in
civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram
exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. Si ergo
cessavit exceptio viae nationum et introitus in civitates Samaritanorum,
cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum?
Denique ex quo saturato Israële apostoli in nationes transierunt,
nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. Atquin
et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione,
qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula
officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere
<pb xml:id="v.1.p.474"/>

deprecantibus, ne se Hierosolvma committeret passurus illic quae
Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e
<bibl n="Act. XXI, 13."/> contrario, Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor
meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam
mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita
omnes aierunt, Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini?
Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem
domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui
illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur cum etiam sub apostolis
ipsis temporale fuerit fugae praeceptum, sicut et reliquorum
praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores
nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum,
aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli,
qui non usque in finem fugere curaverunt.</p></div></div></body></text></TEI>