Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis passeribus antistamus. Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire. Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget? Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit? Immo, inquit, praeceptum adimplevit fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intellegere sensum domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et causas. Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem. Hoc in personas proprie apostolorum et in tempora et in causas eorum pertinere defendimus, sicut subsequentes sensus probabunt, qui non nisi in apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves perditas domus Israëlis. Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus et usque in finem incedimus, et nulla civitas excepta est, quo per totum orbem praedicamus, sed nec cura nobis Israëlis iniuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus. Etiam si apprehendamur, non in concilia eorum perducemur nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus obiciemur. Sic igitur et fugae praeceptum apostolorum condicio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israëlis. Ut ergo perficeretur praedicatio apud quos priores eam perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecepti, non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat et tolerandas docebat), sed propter profectum annuntiationis, ne statim oppressis evangelii quoque disseminatio perimeretur. Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrinam suam. Denique, Non consummabitis, inquit, civitates Israëlis. Adeo intra terminos Iudaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Iudaeae praefinitio competit praedicationis in omnem iam carnem effuso spiritu sancto. Itaque Paulus et apostoli ipsi memores praecepti dominici contestantur illud apud Israël, quem iam doctrina sua impleverant, Vobis oportuit in primis sermonem dei tradi, sed quoniam repulistis eum nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes. Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, et in viam nationum abierunt et in civitates Samaritanorum introierunt, ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum et in terminos orbis voces eorum. Si ergo cessavit exceptio viae nationum et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israële apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem nec pati dubitaverunt. Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti, idem iam in clausula officii et in consummatione praecepti discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolvma committeret passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit, sed e contrario, Quid, inquit, facitis lacrimantes et conturbantes cor meum? Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine domini mei Iesu Christi. Atque ita omnes aierunt, Fiat voluntas domini. Quae erat voluntas domini? Utique non fugiendi iam persecutionem. Ceterum poterant et priorem domini voluntatem proposuisse, qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant. Igitur cum etiam sub apostolis ipsis temporale fuerit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare, quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum, aut, si perseverare illud dominus voluit, deliquerunt apostoli, qui non usque in finem fugere curaverunt.