Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis passeribus antistamus. Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.