<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Sed et omni petenti me dabo in causa eleemesynae, non in
coneussurae. Petenti inquit. Porro qui concutit, non petit. Qui
comminatur, si non acceperit, non postulat, sed exterquet. Non
eleemesynam expectat qui non miserandus, sed timendus vanit.
Da(??)o igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi qui
accepit deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius
et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens
dicit: De reatu. Irascar et in inimicum? Sed inimicitiae
et alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem aut persecutorem
aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo
super caput, si me non redemero? Proinde, inquit, qui tibi
tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede. Ad eum pertinet,
qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et
pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam
reposcam. Omnium iam nunc domini sententiarum suae sunt et
causae et regulae. Termini non in infinitum nec ad omnia spectant.
Atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus
non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum
putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam
<pb xml:id="v.1.p.489"/>

venenum aut gladium mor(??)m desideranti daturus. Facite autem <bibl n="Luc. XVI, 9."/>
vobis amicos de mammona, quomodo intellegendum sit, parabola
praemissa te doceat. Ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam
sibi rationem demini cum male administrasset, deberet
de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius
prospicere quam inimicos, et relevare nos a debitis peccatorum,
quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione
conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram
fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc
puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum
scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti
per mammonam recipiant tunc nos in tabernacula aeterna.
Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum
permittat et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut
alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi
irrogaverunt. Nescio dolendum an crubescendum sit, cum in
matricibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et
<pb xml:id="v.1.p.490"/>

(??)ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani
quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam apostoli
providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent,
sub obtentu procurandi(??)? Scilicet enim talem pacem Christus
ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalia
redimendam!</p><pb xml:id="v.1.p.491"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica sollemnia 
celebrabimus? Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti,
quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto
sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo
eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fides et
et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem
tuam potes perdere, adhibitis haud redemptionem desiderare.
Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem,
luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per
singulos. Sit tibi et in tribus ecclesia. Melius est, turbas tuas
aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam;
nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan
et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse, Qui capit, <bibl n="Matth. XIX, 12."/>
capiat, id est, Qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet
eius esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus
erit in dilectione, utique dei. Perfecta enim dilectio foras mittit <bibl n="I Ioh. IV, 18."/>
timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi. Non quaeritur qui <bibl n="Matth. XXII, 14."/>
latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam. Et ideo paracletus
<pb xml:id="v.1.p.492"/>

necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium
tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem
neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut
locuturas in interrogatione, ita iuvaturus in passione.</p></div></div></body></text></TEI>