Hoc sentire et facere omnem servum dei oportet, etiam minoris loci, ut maioris fieri possit, si quem gradum in persecutionis tolerantia ascenderit. Sed cum ipsi auctores, id est ipsi diaconi et presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intellegere poterit, qua ratione dictum: Fugite de civitate in civitatem? Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadere? Certe quidem honus pastor animan pro pecoribus ponit, ut Moyses non domino adhuc Christo revelato et iam in se figurato ait: Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde. Ceterum Christo confirmante figuras suas ma(??)us pastor est qui viso lupo fugit et pecora diripienda derelinquit. Proicietur de villa pastor huiusmodi, detinebuntur illi missionis suae mercedes in compensationem, immo et de priore peculio eius exigetur detrimenti domini(??)i restitutio. Etenim qui habet, dabitur ei, ab eo autem, qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur. Sic Zacharias comminatur: Ex(??)ge (??)homphaea in pastores et evellite oves, et superdueam m(??)num meam in pastores. In quos et Ezechiel et Hieremias iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur pascentes potius semetipses, verum et dispersum gregem faciant et in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis. Quod numquam magis fit, quam cum in persecutione destituitur ecclesia a clero. Si et spiritum quis agnoverit, audiet fugitivos denotantem. Porro si eos qui gregi praesunt fugere, cum lupi irruunt, nec decet, immo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos ecclesiae in persecutione fugere non oportebit. Ceterum si grex fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine causa staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia fugae scilicet. Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quaestionem quoque iam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit. Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium interest; ceterum sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et huius timiditatis consilium est. Quod times, redimis, ergo fugis. Pedibus stetisti, curristi nummis. Hoc ipso, quod stetisti, ex redemptione fugisti. Ut autem redimas hominem tu nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum deo et dispositionibus eius, qui filio suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis, quia maledictus qui pependerit in ligno, qui tamquam ovis ad victimam ductus est et tamquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os, sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est, et traditus est in mortem, mortem autem crucis. Totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur. Sol cessit diem emptionis nostrae. Apud inferos remancipatio nostra est et stipulatio nostra in caelis. Sublevatas sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, dominus virtutum, hominem de terris, immo ab inferis mercatus in caelos. Quis est nunc, qui adversus illum reluctatur, immo depr(??)tiat mercem eius tam magno comparatam, pretiosissime scilicet sanguine, et commaculat? Iam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto(??)sihi constabit homo, quanti constitit domino. Et dominus quidem illum redemit ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritualibus nequitiae, a tenebris huius aevi, a iudicio aeterne, a morte perpetua. Tu autem pro eo pacisceris cum delatore vel milite vel furunculo aliquo praeside sub tunica et sinu, quod aiunt, ut furtivo, quem ceram toto mundo Christus emit, immo et manumisit. Hunc ergo liberum pretio aestimabis et pretio possidebis, nisi eodem, quanto, ut diximus, domino constitit, sanguine sue scilicet? Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est? Non aliter et Simon facere temptavit, cum pecuniam apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audict ergo et iste, qui se redimens Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam dei pretio consequendam putasti. Quis tamen abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat, siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti. Non traditus autem traduci habebas? Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti. Immo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci, id est Christianum. Potest itaque te martyrem vindicare constanter ostendisse Christus? Redimens non ostendit. Apud unum, si forte, confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri negasti. Ipsa salus iudicabit hominem excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio. Christianus pecunia salvus est, et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum erit dives. At enim Christus sanguine fuit dives pro illo. Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit, regnum caelorum, qui animam solam in confiscate habent. Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae quam quem mammonas redemit? Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoll tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberaverunt? Quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis, certe multis locupletibus credentibus viris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant. Quando One- siphorus aut Aquila aut Stephanus hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numeraverunt. Illi utique discipuli, qui flentes, quod aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas dei. Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur. Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis, nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Ioannes docens non et pro fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit. Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas aut emere. Et adeo voluntas dei sic est. Aspice regnorum et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis, tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum, nec umquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset. Sanguine empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam domini, si tribute licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest scripturam esse, Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra faciens, cum Christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit. Alius est denarius quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae sunt dei deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum Caesari reddens quae sunt Caesaris, deo vero quae sunt dei abnegans. Sed et omni petenti me dabo in causa eleemesynae, non in coneussurae. Petenti inquit. Porro qui concutit, non petit. Qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed exterquet. Non eleemesynam expectat qui non miserandus, sed timendus vanit. Da(??)o igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine, ubi qui accepit deum honorat et benedictionem mihi reddit, non ubi amplius et benefactum praestitisse se credit et praedam suam aspiciens dicit: De reatu. Irascar et in inimicum? Sed inimicitiae et alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem aut persecutorem aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si me non redemero? Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede. Ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et pallium non minanti traditionem. Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam. Omnium iam nunc domini sententiarum suae sunt et causae et regulae. Termini non in infinitum nec ad omnia spectant. Atque adeo omni petenti dari iubet, ipse signum petentibus non dat. Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum aut gladium mor(??)m desideranti daturus. Facite autem vobis amicos de mammona, quomodo intellegendum sit, parabola praemissa te doceat. Ad populum Iudaicum dictum, qui, commissam sibi rationem demini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere quam inimicos, et relevare nos a debitis peccatorum, quibus deo detinebamur, si nobis id dominica ratione conferrent, ut, cum coepisset ab his deficere gratia, ad nostram fidem refugientes reciperentur in tabernacula aeterna. Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse, ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam recipiant tunc nos in tabernacula aeterna. Sed quid non timiditas persuadebit? Quasi et fugere scriptum permittat et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt. Nescio dolendum an crubescendum sit, cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum inter tabernarios et (??)ianeos et fures balnearum et aleones et lenones Christiani quoque vectigales continentur. Hanc episcopatui formam apostoli providentius condiderunt, ut regno suo securi frui possent, sub obtentu procurandi(??)? Scilicet enim talem pacem Christus ad patrem regrediens mandavit a militibus per Saturnalia redimendam! Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica sollemnia celebrabimus? Utique quomodo et apostoli, fide, non pecunia tuti, quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus. Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fides et et sapientia ad tutelam opus est, quibus non adhibitis et redemptionem tuam potes perdere, adhibitis haud redemptionem desiderare. Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos. Sit tibi et in tribus ecclesia. Melius est, turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam; nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur, sed recita deum dixisse, Qui capit, capiat, id est, Qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet eius esse qui passus est. At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Et ideo multi vocati, pauci electi. Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam. Et ideo paracletus necessarius, deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum. Quem qui receperunt, neque fugere persecutionem neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturas in interrogatione, ita iuvaturus in passione.