<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, 
quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus
aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate
semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de
stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat
et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto
enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda
est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem
examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo
deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus
<pb xml:id="v.1.p.462"/>
obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus,
animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius
persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de
obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore
cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei
voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum
dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit:
Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in
diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur.
Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens
eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam,
ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis
est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio
et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc
domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut
reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec
pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet,
confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum
<pb xml:id="v.1.p.463"/>

martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas
somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad
inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem.
A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia
proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus
praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint
in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et
sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem
agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad
praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis
et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad
gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando
deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore
persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione
sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et
orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in
sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo
et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam
quae meliores efficit dei servos.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio 
<pb xml:id="v.1.p.464"/>

autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei
antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?),
ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas
agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec
persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione,
propter probationem fidei necessariam iniquitatem non
patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere
enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis,
sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis,
quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum
iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia
eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur,
<bibl n="I Cor. I, 27."/> quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa
sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur
sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur
confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii,
sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem,
ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis
instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire
credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit
<pb xml:id="v.1.p.465"/>

dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in
temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint
ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit
incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in
substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae <bibl n="Iob. I, 12."/>
sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum.
Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus,
Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. <bibl n="Iob. II, 6."/>
Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens
eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum,
Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, <bibl n="Luc. XXII, 31."/>
verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est,
ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo
ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem,
cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio
a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in
sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem
in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus
in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus
ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior <bibl n="Matth. VI, 13."/>
temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a
quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed
erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem,
permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus,
<pb xml:id="v.1.p.466"/>

cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem
diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum
potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum
quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum
capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem,
si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel
in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus
deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo
possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet
<pb xml:id="v.1.p.467"/>

ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis,
exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis
conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti,
ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator,
quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, <bibl n="I Sam. XVI, 14."/>
spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino
et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus
refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur;
nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per
carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet
in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et
Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement.
Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem;
tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, 
siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc
humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse
est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo
qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum;<bibl n="Ies. XLV, 7."/>
<pb xml:id="v.1.p.468"/>

hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est
bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut
vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes
<bibl n="Deut. XXXII, 39."/> auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et
<bibl n="Zach. XVI, 9."/> mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo,
inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis
ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt
ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur,
ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi
plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt
in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus
et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam,
quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon
scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus,
tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes.
Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate
nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis
passeribus antistamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam
consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu
fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a
deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut
<pb xml:id="v.1.p.469"/>

duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit
evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse
est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo
in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod
ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet
bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo
eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a
deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale,
non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui
cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum,
sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et
dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem
statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non
bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur,
erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia
et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid
ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona
est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum
malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale
apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute,
sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione
<pb xml:id="v.1.p.470"/>

proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud
dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere,
quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur.
Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat,
merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia
delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum
est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas
non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant
deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo
devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere
posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero;
illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.
Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris,
an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te
negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam
fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus
es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque
eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri,
quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam
nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est
confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius,
id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle
<pb xml:id="v.1.p.471"/>

autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non
totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem,
quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non
fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare?
Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te
etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores
illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non
magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod
meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget?
Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub
nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem
de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis
redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato
apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo
pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat,
misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis
demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil
fuga prosit, si deus nolit?</p></div></div></body></text></TEI>