Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam quae meliores efficit dei servos. Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum, Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem, permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem, si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti, ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator, quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur; nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat. Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes. Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram. Nos autem, puto, multis passeribus antistamus. Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniant et alicuius malo eveniant. Immo bonum est ideo, quia a deo evenit, ut divinum, rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui. Status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est. Si autem statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent. Numquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Vides etiam illud malum rationale apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur. Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non poterit evadi. Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire. Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti. Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo. Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle autem confiteri negare est. Si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod meum est facio; non discedo; deus, si voluerit, ipse me proteget? Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub nostre. Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei retulit. Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?