<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, 
quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus
aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate
semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de
stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat
et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto
enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda
est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem
examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo
deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus
<pb xml:id="v.1.p.462"/>
obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus,
animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius
persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de
obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore
cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei
voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum
dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit:
Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in
diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur.
Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens
eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam,
ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis
est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio
et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc
domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut
reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec
pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet,
confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum
<pb xml:id="v.1.p.463"/>

martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas
somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad
inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem.
A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia
proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus
praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint
in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et
sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem
agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad
praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis
et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad
gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando
deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore
persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione
sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et
orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in
sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo
et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam
quae meliores efficit dei servos.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio 
<pb xml:id="v.1.p.464"/>

autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei
antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?),
ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas
agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec
persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione,
propter probationem fidei necessariam iniquitatem non
patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere
enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis,
sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis,
quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum
iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia
eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur,
<bibl n="I Cor. I, 27."/> quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa
sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur
sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur
confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii,
sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem,
ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis
instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire
credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit
<pb xml:id="v.1.p.465"/>

dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in
temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint
ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit
incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in
substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae <bibl n="Iob. I, 12."/>
sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum.
Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus,
Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. <bibl n="Iob. II, 6."/>
Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens
eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum,
Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, <bibl n="Luc. XXII, 31."/>
verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est,
ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo
ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem,
cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio
a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in
sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem
in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus
in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus
ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior <bibl n="Matth. VI, 13."/>
temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a
quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed
erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem,
permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus,
<pb xml:id="v.1.p.466"/>

cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem
diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum
potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum
quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum
capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem,
si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel
in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus
deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo
possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet
<pb xml:id="v.1.p.467"/>

ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis,
exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis
conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti,
ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator,
quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, <bibl n="I Sam. XVI, 14."/>
spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino
et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus
refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur;
nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per
carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet
in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et
Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement.
Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem;
tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.</p></div></div></body></text></TEI>