Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis. Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit. Omnis enim rei inspectio auctore cognito planior. Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate. Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem. Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur. Porro iudicium soli deo competit. Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. Sic et agonem intellegi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae. Ita agnosces ad eundem agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore persecutionis? Ecclesia in attonito est. Tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam quae meliores efficit dei servos. Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis. Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur. Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur sapientia. Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus. Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint ad illum. Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum. Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi. Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum, Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio. Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a quo veniam eius deprecamur. Hoc est enim quod sequitur, Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem, permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat. Possum dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam iam potestatem, si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem. Ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant. Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti, ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator, quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur; nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit. Nam et ipse apostolus Phygellum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement. Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.