<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus 
quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis
ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto
castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico:
Sacerdotes mei non plus nubent. Possum dicere etiam illud plus <bibl n="Lev. XXI, 14."/>
esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est.
Denique post unum incipit numerus. Unum autem est omne quod
semel est. Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto
quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius
praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur <bibl n="Tit. I, 6"/>
in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos
loco deiectos. Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit.
Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis
licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum <bibl n="Apoc. I, 6."/>
quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter
ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per
ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi eccelsiastici ordinis
non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus.
<pb xml:id="v.1.p.748"/>

Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua
fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non
<bibl n="Rom. II, 11.13."/> auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum
quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso
ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis,
ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus
offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote,
cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem?
Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur
quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non
committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo,
Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis
eius obeundis apti simus. Unus deus, una fides, una et disciplina.
Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri
alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur?
Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio
abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus
semel fuerit maritus.</p></div></div></body></text></TEI>