<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Sed et benedicti, inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, 
verum etiam concubinis coniugia miscuerunt. Ergo propterea
nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc
typi, futuri alicuius sacramenta, supersunt quos nuptiae tuae
<pb xml:id="v.1.p.746"/>

<bibl n="Gen. I, 28."/> figurent, vel si etiam nunc locus est vocis illius: Crescite et multiplicamini,
id est, si nondum alia vox supervenit, Tempus iam in
collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes
agant. Utique enim continentiam indicens et compescens
concubitum, seminarium generis, abolefecit Crescite illud et multiplicamini.
Ut opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio
et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem
generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus
repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret. Nunc vero
sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et
revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio
et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur.
Propterea silvam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo
caedat. Silva erat vetus dispositio, quae ab evangelio novo deputatur,
<bibl n="Matth. III, 10. Matth. V, 38."/> in quo et securis ad radices posita. Sic et Oculum pro
<bibl n="Rom. XII, 17."/> oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuvenuit Malum pro
malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones
atque decreta posteriora pristinis praevalere.</p><pb xml:id="v.1.p.747"/></div></div></body></text></TEI>