<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis
patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit
in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset
eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius
mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec
materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus
<pb xml:id="v.1.p.745"/>

in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei
Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus
de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt.
Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. <bibl n="Ephes. V, 31."/>
Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem.
Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat.
Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non
duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum
apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in
unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi
(unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam
et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam
secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum.
De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in
Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est
monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia
exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit.
Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit. <bibl n="Gen. IV, 19."/></p></div></div></body></text></TEI>