Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt. Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat. Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit.