Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt. Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat. Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit. Sed et benedicti, inquis, patriarchae non modo pluribus uxoribus, verum etiam concubinis coniugia miscuerunt. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc typi, futuri alicuius sacramenta, supersunt quos nuptiae tuae figurent, vel si etiam nunc locus est vocis illius: Crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, Tempus iam in collecto esse, restare, ut et qui uxores habeant tamquam non habentes agant. Utique enim continentiam indicens et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit Crescite illud et multiplicamini. Ut opinor autem, unius et eiusdem dei utraque pronuntiatio et dispositio est, qui tum quidem in primordio sementem generis emisit indultis coniugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret. Nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio et repastinationis in ultimo. Semper initia laxantur. Propterea silvam quis instituit et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Silva erat vetus dispositio, quae ab evangelio novo deputatur, in quo et securis ad radices posita. Sic et Oculum pro oculo et dentem pro dente iam senuit ex quo iuvenuit Malum pro malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praevalere. Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent. Possum dicere etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique post unum incipit numerus. Unum autem est omne quod semel est. Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos loco deiectos. Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit. Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi eccelsiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem? Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo, Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Unus deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.