<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, 
Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si <bibl n="I Cor. VII, 25—40."/>
duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem
de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum
autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum
domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam
consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in
evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias
permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur,
quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur
interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio,
quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se
refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram
carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in
collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro
non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum
committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet
ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio,
quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum
suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes,
pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes.
Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec
<pb xml:id="v.1.p.744"/>

veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset.
Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere
posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit,
si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et
ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi
veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui
ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit,
hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit,
spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas
patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed
non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat
adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret
etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet.
Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent
in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum,
non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem
ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit,
et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius
maiestate praeceptum.</p></div></div></body></text></TEI>