<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><bibl n="Iob. I, 21."/> Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus
abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias
sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur.
volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset,
non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur.
<pb xml:id="v.1.p.739"/>

quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae
et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari
sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non
intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur
omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate,
et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae,
etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat,
aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam
quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim
quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario
quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit.
Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus,
quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium
eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et <bibl n="Sirac. XV. 18."/>
malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus
quod nostro expositum est arbitrio in domini referre
voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est
qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus
adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris,
unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei
voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim
tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis
et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem
ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit.
<pb xml:id="v.1.p.740"/>

Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde
et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae
potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in
id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui
etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut
et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti
subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet.
Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita
diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut
velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus
in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur
cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga
deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt,
alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid
etiam in occulto velit.</p></div></div></body></text></TEI>