Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur. volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur. quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat, aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris, unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit. Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet. Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt, alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid etiam in occulto velit.