<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt 
etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio
posita sunt, cum quid bonum et deo placitum ab extraneis quoque
agnoscitur et testimonio honoratur. Denique monogamia
apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime
nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii causa, utique
boni auspicii est. Item, ut in quibusdam sollemnibus et officiis,
prior sit univirae locus. Certe Flaminica non nisi univira
est; quae et Flaminis lex est. Nam quod ipsi Pontifici Maximo
iterare matrimonium non licet utique monogamiae gloria est.
Cum autem dei sacramenta satanas affectat, provocatio est nostra,
<pb xml:id="v.1.p.756"/>

immo suffusio, si pigri simus ad continentiam deo exhibendam,
quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate
perpetua. Novimus virgines Vestae, et Iunonis apud
Achaiae oppidum, et Apollinis apud Delphos, et Minervae et
Dianae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem
tauri illius Aegyptii antistites: feminas vero Cereri Africanae,
cui etiam sponte abdicato matrimonio assenescunt, aversantes
exinde contactum masculorum usque ad oscula filiorum. Invenit
scilicet diabolus post luxuriam etiam castitatem perditricem,
quo magis reus sit Christianus qui castitatem recusaverit
conservatricem. Erunt nobis in testimonium et feminae quaedam
saeculares ob univiratus obstinationem famam consecutae, aliqua
Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro
optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario
uri quam nubere; vel illa Lucretia, quae etsi semel per
vim et invita alium virum passa est, sanguine suo maculatam
carnem abluit, ne viveret iam non sibi univira. Plura exempla
<pb xml:id="v.1.p.757"/>

curiosius de nostris invenias, et quidem alteris potiora, quia
maius est vivere in castitate quam pro ea mori. Facilius animam
ponas quia bonum amiseris, quam vivendo serves ob quod
emori malis. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus
de continentia censentur, qui deo nubere maluerunt, qui carnis
suae honorem restituere, quique se iam illius aevi filios dicaverunt,
occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud
quod intra paradisum non potuit admitti! Unde praesumendum
est hos qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare
ab ea re a qua paradisus intactus est.</p></div></div></body></text></TEI>