<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Scio, quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis 
cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum, domum
administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas,
lanificium dispensandum, victum procurandum, curas comminuendas.
Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum
familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium
sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem maioris
disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes
in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o
Christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum
<pb xml:id="v.1.p.754"/>

domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem.
Assume de viduis fide pulchram, paupertate dotatam,
aetate signatam. Bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam
plures haberi deo gratum est. Sed posteritatem recogitant Christiani,
quibus crastinum non est. Haeredes dei servus desiderabit,
qui semetipsum de saeculo exhaereditavit? Et ideo quis repetat
matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque
hoc primum bonum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo
festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus,
constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus
rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus
morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. Numquid
ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne civitates
deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia
delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament,
Christianis leonem! Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt.
Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue
apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus
compelluntur homines; quia sapiens quisque nunquam libens
filios desiderasset. Quid ergo facies, si novam uxorem de tua
conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto
nobis non magis licere nascentem nocere quam et natum. Sed
<pb xml:id="v.1.p.755"/>

fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini
a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? Aliqua,
opinor, sterilis prospicietur, iam vel frigidioris aetatis. Satis
consulte et inprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo volente
sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis evenire potest, si quis
praesumptione huius providentiae suae dei aemulationem provocarit.
Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam
suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum
patrem factum quam et iterum maritum.</p></div></div></body></text></TEI>