<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae 
uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne.
Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas
affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius
spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo
ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras,
et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de
monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum
viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte,
et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?</p></div></div></body></text></TEI>