<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa015.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad 
conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et
utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua
conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam
in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud
eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio
tamquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem
necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius
dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur,
sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio <bibl n="I Thess. IV, 3."/>
<pb xml:id="v.1.p.738"/>
<bibl n="Lev. XI, 44 sq. XIX, 2. XX, 7."/> nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri,
ut simus sancti, sicut ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem
dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum
deprehendamur. Prima species est virginitas a nativitate: secunda,
virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio
purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio:
tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium
unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis
est non nosse in totum a quo postea optabis liberari:
secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris:
reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum
praeter virtutis etiam modestiae laus est. Modestia est
enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine
<bibl n="Matth. X, 29."/> cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis
unius ad terram cadit.</p></div></div></body></text></TEI>