Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicut ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuo complures, ut in aliqua earum deprehendamur. Prima species est virginitas a nativitate: secunda, virginitas a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis est non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda virtutis est contemnere cuius vim optime noris: reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum praeter virtutis etiam modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine cuius voluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit. Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, dominus abstulit, ut domino visum est, ita factum est. Et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem dei nitimur. volentes habere rursus quod habere nos noluit. Si enim voluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem dei interpretamur. quasi et rursus voluerit habere quod iam noluit. Non est bonae et solidae fidei sic omnia ad voluntatem dei referre, et ita adulari sibi unumquemque dicendo nihil fieri sine nutu eius, ut non intellegamus esse aliquid in nobis ipsis. Ceterum excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri a nobis sine dei voluntate, et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius dei, si aut quae non vult de sua voluntate producat, aut nihil est quod deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam quibus etiam supplicium aeternum comminatur (utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur), sic et e contrario quae vult praecipit et accepto facit et aeternitatis mercede dispungit. Itaque cum utrumque ex praeceptis eius didicerimus, quid nolit et quid velit, tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum: gustasti enim de agnitionis arbore. Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio in domini referre voluntatem, quod non ipse vult aut non vult quod bonum est qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus dei voluntatem, qui bonum vult. Porro si quaeris, unde venit ista voluntas, qua quid volumus adversus dei voluntatem, dicam, Ex nobis ipsis. Nec temere. Semini enim tuo respondeas necesse est; siquidem ille princeps et generis et delicti Adam voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit delinquendi, sed materiam voluntati subministravit. Ceterum voluntas dei in obaudientiam venerat. Proinde et tu si non oboedieris deo, qui te proposito praecepte liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod deus non vult, non tamen facit ut et velis, quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit, immo neque invitos neque ignorantes quid deus nollet. Utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, temptare, an velis, quod in te est, ut velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciunt, alte et impresse recogitandam esse dico dei voluntatem, quid etiam in occulto velit. Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit eius qui permittit. Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui quae cogit voluntatem. Vide, qualis sit voluntas cuius alter est causa. Secunda item species consideranda est purae voluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit. Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit, ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem, magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces decurram. Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse. Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali condicionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem. Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio, quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset. Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit, et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum. Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem fig(??)lasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset. Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum. Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt. Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor. Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem. Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat. Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat is qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit.