<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa013.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Quaerens igitur dei legem habes communem istam in publico
mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare,
<bibl n="I Cor. XI, 14."/> ut cum in velamine feminae, Nec natura vos, inquit, docet?
<bibl n="Rom. II, 14."/> ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea, quae sunt
<pb xml:id="v.1.p.429"/>

legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. Sed et
in prime epistolae naturalem usum conditionis in non naturalem <bibl n="Rom. I, 26 sq."/>
masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione
erroris in vicem poenae utique naturalibus patrocinatur.
Ipsum deum secundum naturam prius novimus scilicet deum
appellantes deorum, bonum praesumentes et iudicem invocantes.
Quaeris, an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire,
(??) rapiamur qua dei aemulus universam conditionem certis
(??) (??)bomini mancipatam cum ipso homine corrupit, unde
eam et apostolus invitam ait vanitati succidisse, vanis primum <bibl n="Rom. VIII, 20."/>
usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subversam? Sic itaque
et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis
qui natura quidem omnia dei sentiunt ex quibus spectacula instruuntur,
<pb xml:id="v.1.p.430"/>

 scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia
esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suaviludios
nostros Graeco quoque stilo satisfecimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem
communis sapientiae nomine, qua homines, et propriae religionis
pignora, qua deum naturae de proximo colentes, atque ita velut
ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant quae nostro
privatim capiti coronamentis et quidem omnibus interdicunt. Nam
et urgemur a communione naturalis disciplinae converti ad proprietatem
Christianae totam iam defendendam per ceteras quoque
species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut
aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum
usum natura signavit, ut ipsa haec laurea militaris, non
credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae
<pb xml:id="v.1.p.431"/>

praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum
ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Litterae ad
hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia
probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si
fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus,
hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab
omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis vero Moyses, propheticus,
non poeticus pastor, principem feminam Evam facilius
pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla
ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae
origo. Iam nunc et de veritatibus suis. Certe enim certos
fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes
ante omnes refert coronatum, Iovem Diodorus post devictos
Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo
taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani
<pb xml:id="v.1.p.432"/> 

ac post Liberi munus, postea sidus Iunoni vitem Callimachus
induxit. Ita et Argis signum eius palmite redimitum
subiecto pedibus corio leonino insultantem ostentat novercam
de exuviis utriusque privigni Hercules nunc populum capite
praefert, nunc oleastrum, nunc apium. Habes tragoediam Cerberi.
habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat
interfecto Delphyne dracone lauream induisse, qua supplicem.
Erant enim supplices coronati apud veteres. Liberum,
<pb xml:id="v.1.p.433"/>

eundem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria hederatum
argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco
defensare. Sed et alias Liberum principem coronae plane
laureae, in qua ex Indis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum
dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. Si et Leonis
Aegyptii scripta volvas, prima Isis repertas spicas capite cir
cumtulit, rem magis ventris. Plura quaerentibus omnia exhibebit
praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius
Saturninus. Nam est illius de coronis liber et origines et origines et causas
et species et sollemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam
floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem
non alicuius capiti invenias consecratum; quo satis instruatur,
quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem
<pb xml:id="v.1.p.434"/>

ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam
quos saeculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis
diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine
dubio et eos ipse prospexerat in quibus mendacium divinitatis
ageretur. Quale igitur habendum est apud homines dei veri
quod a gentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio
dicatum est, quodque iam tunc idololatriae initiabatur
ab idolis et in idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum,
sed quoniam quae idolis alii faciunt ad daemones pertinent?
Porro si quae alii idolis faciunt ad daemones pertinent, quanto
magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet
<pb xml:id="v.1.p.435"/>

sibi procuraverant daemones per eos in quibus esurierant
ante quod procuraverant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio. 
Iam enim audio dici et alia multa ab eis prolata quos saeculum
deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum
sanctorum et in dei rebus et in ipso Christo deprehendi,
non alias scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta
exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc
<pb xml:id="v.1.p.436"/>

in origines disceptabo. Primus litteras Mercurius enarravit:
necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga deum
studiis. Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo
et hoc ingenium cum sanctis fecisse et deo ministrasse, audiens
David. Primus medellas Aesculapius exploravit: meminit et
Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse. Scit et
Paulus stomacho vinum modicum prodesse. Sed et Minerva prima
molita sit navem: videbo navigantem Ionan et apostolos. Plus
est, quod et Christus vestietur; habebit etiam paenulam Paulus.
Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum vasorum aliquem
ex diis saeculi auctorem nominaris, agnoscam necesse est et
recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvem discipulorum
pedibus offert, et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo
circumstringitur, propria Osiridis veste. Huiusmodi quaestioni
<pb xml:id="v.1.p.437"/>

sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem,
sed provocans eam ad rationalium et inrationalium distinctionem,
quia passivitas fallit obumbrans corruptelam conditionis, qua
subiecta est vanitati. Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus
usibus et dei rebus et ipsi Christo competisse quae
meras utilitates et certa subsidia et honesta solatia necessariis
vitae humanae procurant, ut ab ipso deo inspirata credantur,
priore prospectore et instructore et oblectatore, si forte, hominis
sui, quae vero hunc ordinem excesserunt, ea non convenire
usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet nec apud saeculum
nec in dei rebus nec in conversationibus Christi recognosci est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites aut sacerdos 
aut archon, quis vel postea apostolus aut evangelizator aut
episcopus invenitur coronatus? Puto nec ipsum dei templum nec
<pb xml:id="v.1.p.438"/>

arca testamenti nec tabernaculum martyrii nec altare nec altare nec candelabrum,
quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate et in
secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum
deo esset. Atquin si figurae nostrae fuerunt (nos enim sumus et
templa dei et altaria et luminaria et vasa), hoc quoque figurate
portendebant, homines dei coronari non oportere. Imagini veritas
respondere debebit. Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum,
ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare; licitum
est. Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus
conscivit. Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei
saecularis, quem populus dei nec publicae umquam laetitiae nec
ingenitae luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis
et psalteriis revertens de captivitate Babyloniae quam cum cornis,
et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis.
Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio
de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias
<bibl n="Ies. V, 12."/> quoniam inquit, Cum tympanis et psalteriis et tibiis bibunt
vinum, dicturus esset etiam, Cum coronis, si umquam hic usus
fuisset in dei rebus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam
apud deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi
<pb xml:id="v.1.p.439"/>

usui vindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in
communionem usus apud nos quod non inveniatur in dei rebus.
Quid enim tam indignum deo quam quod dignum idolo? Quid
autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? Nam et mortuorum
est ita coronari. vel quoniam et ipsi idola statim fiunt
et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria
est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti
ea re, cuius careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu
non carerent. Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas cessat
utendi. Cessante natura sentiendi, qua vult, quis abutatur,
cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum
non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui
nihil sentiunt. Sed vacat totum et est ipsum quoque opus mortuum,
quantum in idolis, vivum plane, quantum in daemoniis,
ad quae pertinet superstitio. Idola nationum, inquit David, argentum <bibl n="Psaim. CXV, 4—8."/>
gentum et aurum. Oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur,
manus, nec contrectabunt. Per haec enim floribus frui
est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam
sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda <bibl n="Tit. I, 15."/>
<pb xml:id="v.1.p.440"/>

mundis, ita et immunda omnia immundis, nihil autem immundius
idolis. Ceterum substantiae mundae, ut dei res, et hac sua conditione
communes usui. Sed et ipsius usus administratio interest.
Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio
Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid
incendo, sed non eodem ritu nec eodem habitu nec eodem apparatu
quo agitur apud idola. Si enim verbo nudo conditio
<bibl n="I Cor. X, 28."/> polluitur, ut apostolus docet, Si quis autem dixerit, Hoc idolothytum
est, non contigeris, multo magis, cum habitu et ritu
et apparatu idolothytorum contaminatur. Ita et corona idolothytum
efficitur. Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur
auctoribus suis, quorum eo vel maxime proprius est usus,
ne in communionem possit admitti quod in dei rebus non invenitur.
<bibl n="I Con X, 14."/> Propterea apostolus inclamat, Fugite idololatriam! Omnem
utique et totam. Recogita silvam et quantae latitant spinae.
<pb xml:id="v.1.p.441"/>

Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio
recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? Quae <bibl n="II Cor. VI, 15."/>
communio Christo et Beliae? Et ideo fugite. Longum enim
divortium mandat ab idololatria, in nullo proxime agendum.
Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet.
Altius Iohannes, Filioli, inquit, custodite vos ab idolis! non <bibl n="IIoh. V, 21."/>
iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa
effigie eorum. Indignum enim, ut imago dei vivi imago idoli et
mortui fias. Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex
originis censu et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex
eo praeterea, quod dum in rebus dei non refertur, magis magisque
illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus et sollemnitatibus
<pb xml:id="v.1.p.442"/>

et officiis convenitur. Ipsae denique fores, et ipsae
hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur.
Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium.
Sed et illam interstruximus distinctionem differentium
rationalium et irrationalium eis occurrentem, qui communionem
in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt. Ad
hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest,
ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae,
nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quod posset
habitus huiusmodi quoque communioni vindicari, sicut et quidam,
quorum exempla nobis obiectantur.</p></div></div></body></text></TEI>