Quaerens igitur dei legem habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine feminae, Nec natura vos, inquit, docet? ut cum ad Romanos natura facere dicens nationes ea, quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. Sed et in prime epistolae naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem poenae utique naturalibus patrocinatur. Ipsum deum secundum naturam prius novimus scilicet deum appellantes deorum, bonum praesumentes et iudicem invocantes. Quaeris, an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire, (??) rapiamur qua dei aemulus universam conditionem certis (??) (??)bomini mancipatam cum ipso homine corrupit, unde eam et apostolus invitam ait vanitati succidisse, vanis primum usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subversam? Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia dei sentiunt ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suaviludios nostros Graeco quoque stilo satisfecimus. Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, et propriae religionis pignora, qua deum naturae de proximo colentes, atque ita velut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant quae nostro privatim capiti coronamentis et quidem omnibus interdicunt. Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae converti ad proprietatem Christianae totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Litterae ad hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis vero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Evam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo. Iam nunc et de veritatibus suis. Certe enim certos fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iovem Diodorus post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani ac post Liberi munus, postea sidus Iunoni vitem Callimachus induxit. Ita et Argis signum eius palmite redimitum subiecto pedibus corio leonino insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium. Habes tragoediam Cerberi. habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphyne dracone lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices coronati apud veteres. Liberum, eundem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta volvas, prima Isis repertas spicas capite cir cumtulit, rem magis ventris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. Nam est illius de coronis liber et origines et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem non alicuius capiti invenias consecratum; quo satis instruatur, quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam quos saeculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat in quibus mendacium divinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines dei veri quod a gentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quodque iam tunc idololatriae initiabatur ab idolis et in idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt ad daemones pertinent? Porro si quae alii idolis faciunt ad daemones pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverant daemones per eos in quibus esurierant ante quod procuraverant. Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio. Iam enim audio dici et alia multa ab eis prolata quos saeculum deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum sanctorum et in dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. Primus litteras Mercurius enarravit: necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga deum studiis. Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium cum sanctis fecisse et deo ministrasse, audiens David. Primus medellas Aesculapius exploravit: meminit et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse. Scit et Paulus stomacho vinum modicum prodesse. Sed et Minerva prima molita sit navem: videbo navigantem Ionan et apostolos. Plus est, quod et Christus vestietur; habebit etiam paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum vasorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris, agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis veste. Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem, sed provocans eam ad rationalium et inrationalium distinctionem, quia passivitas fallit obumbrans corruptelam conditionis, qua subiecta est vanitati. Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et dei rebus et ipsi Christo competisse quae meras utilitates et certa subsidia et honesta solatia necessariis vitae humanae procurant, ut ab ipso deo inspirata credantur, priore prospectore et instructore et oblectatore, si forte, hominis sui, quae vero hunc ordinem excesserunt, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet nec apud saeculum nec in dei rebus nec in conversationibus Christi recognosci est. Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites aut sacerdos aut archon, quis vel postea apostolus aut evangelizator aut episcopus invenitur coronatus? Puto nec ipsum dei templum nec arca testamenti nec tabernaculum martyrii nec altare nec altare nec candelabrum, quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum deo esset. Atquin si figurae nostrae fuerunt (nos enim sumus et templa dei et altaria et luminaria et vasa), hoc quoque figurate portendebant, homines dei coronari non oportere. Imagini veritas respondere debebit. Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare; licitum est. Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus conscivit. Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei saecularis, quem populus dei nec publicae umquam laetitiae nec ingenitae luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate Babyloniae quam cum cornis, et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis. Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias quoniam inquit, Cum tympanis et psalteriis et tibiis bibunt vinum, dicturus esset etiam, Cum coronis, si umquam hic usus fuisset in dei rebus. Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in communionem usus apud nos quod non inveniatur in dei rebus. Quid enim tam indignum deo quam quod dignum idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? Nam et mortuorum est ita coronari. vel quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re, cuius careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu non carerent. Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas cessat utendi. Cessante natura sentiendi, qua vult, quis abutatur, cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt. Sed vacat totum et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis, vivum plane, quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio. Idola nationum, inquit David, argentum gentum et aurum. Oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectabunt. Per haec enim floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis, ita et immunda omnia immundis, nihil autem immundius idolis. Ceterum substantiae mundae, ut dei res, et hac sua conditione communes usui. Sed et ipsius usus administratio interest. Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non eodem ritu nec eodem habitu nec eodem apparatu quo agitur apud idola. Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet, Si quis autem dixerit, Hoc idolothytum est, non contigeris, multo magis, cum habitu et ritu et apparatu idolothytorum contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur. Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti quod in dei rebus non invenitur. Propterea apostolus inclamat, Fugite idololatriam! Omnem utique et totam. Recogita silvam et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? Quae communio Christo et Beliae? Et ideo fugite. Longum enim divortium mandat ab idololatria, in nullo proxime agendum. Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet. Altius Iohannes, Filioli, inquit, custodite vos ab idolis! non iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum enim, ut imago dei vivi imago idoli et mortui fias. Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea, quod dum in rebus dei non refertur, magis magisque illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus et sollemnitatibus et officiis convenitur. Ipsae denique fores, et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem differentium rationalium et irrationalium eis occurrentem, qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt. Ad hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quod posset habitus huiusmodi quoque communioni vindicari, sicut et quidam, quorum exempla nobis obiectantur.