<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa012.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere 
<pb xml:id="v.2.p.436"/>

compuisi, concedunt Christo carnis veritatem, sine pracindicio tamen 
renueudae nativitatis. Habuerit, inquint, carnem dum
omuino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici
solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellen, qui, posteaquam
a disciplina Marcionis in mulierem carne lapaus, dehinc in
virginem Philumenen spiritu eversus est, solidum Christi corpus,
sed sine nativitate suscepit ab eo praedicare. Et angelo quidem
illi Philumenes eadem voce apostolus respondebit qua ipsum
<bibl n="Gal. I, 8."/> ilium iam tunc praecinebet, dicens, Etiamsi angelus de caelis
aliter evangelizaverit vobis quam nos evangelizavimus, anathema
sit. His vero, quae insuper argumentantur, nos resistemus.
Confitentur vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non
ex ea qualitate in qua videbatur? Unde corpus, si non caro
corpus? Unde caro, si non nata? Quia nasci haberet ea futura
quae nascitur, De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris
mundi mutuatus est carnem. Et utique proponunt non esse mirandum
corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla
uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum,
sed tamen quale est ut alterius regulae fides ab ea fide
<pb xml:id="v.2.p.437"/>

quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur?
Quid illi cum Moyse qui deum Moysi reiecit? Si alius deus est,
aliter sint res eius. Sed utantur haeretici omnes scripturis eius
cuius utuntur etiam mundo. Erit illis hoc quoque testimonium
iudicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt.
Facile est veritati etiam nihil tale adversus cos praescribenti
obtinere. Igitur qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum,
non natam dicentes, licat carnem, comparent velim et
causas tam Christi quam et angelorum ob quas in carnem processerint.
Nullus unquam angelus ideo descendit, ut crucifigeretur,
ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si nunquam
eiusmodi fuit causa angelorum corporanderum, habes causam cur non
nascendo acceperint carnem. Non venerant mori, ideo nec nasci.
At vero Christus mori missus nasci quoque necessario habuit, ut
mori posset; non enim mori solet nisi quod nascitur. Mutuum
debitum est nativitati cum mortalitate. Forma moriondi causa
nascendi est. Si propter id quod moritur mortuus est Christus,
id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, immo praecedens,
ut aeque nasceretur propter id quod nascitur, quia propter
id ipsum mori habebat quod, quia nascitur, moritur. Non competebat
non nasci pro quo mori competehat. Atquin tunc quoque
inter angelos illos ipse dominus apparuit Abrahae sine nativitate,
cum carne scilicet, pro eadem causae diversitate. Sed vos hoc non
recipitis, non cum Christum recipientes qui iam tunc et adloqui
et liberare et iudicare humanum genus ediscehat in earnis habitu
non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas
eius et mortalitas annuntiarentur. Igitur probent angelos illos
<pb xml:id="v.2.p.438"/>

carnem de sideribus concepisse. Si non probant, quia nec scriptum
est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant
exemplum. Constat angelos carnem non propriam portasse, utpote
natura substantiae spiritalis, etsi corporis alicuius, sui
tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus
videri et congredi cum hominibus posse. Igitur cum relatum
non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro
non dubitare hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia
corpus sibi sumere. Quanto magis, inquis, ex aliqua? Certum
est. Sed nihil de hoc constat, quia scriptura non exhibet.
Ceterum qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur
non valeant ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt,
cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est cum
fit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur nec ostenditur quid
postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil
factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem qui semetipsos
potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare
quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuit
angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia
quam de ullo genere caelestium substantiarum, cum adeo terrenae
qualitatis extiterit ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit, sit nunc
quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta quando terrena
non esset, quo terrena caelestibus pasta est quando caelestis non
<bibl n="Ps. LXXVIII, 24."/> esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit,
angelorum edit homo), non tamen infringitur semel separata conditio
dominicae carnis ex causa alterius dispositionis. Homo vere
futurus usque ad mortem eam carnem oportebat indueret cuius
est mors. Eam porro carnem, cuius est mors, nativitas
antecedit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt
<pb xml:id="v.2.p.439"/>

eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum deum
volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui <bibl n="Matth. XII, 48."/>
mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a <bibl n="Luc. VIII, 20 sq."/>
nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus,
considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo
quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius
foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres
et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc
ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de
evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem
Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse
dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia
nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem
scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis
gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor <bibl n="Matth. XXII, 35."/>
temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes <bibl n="Matth. XIX, 3."/>
eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi
gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo
infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum
putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si
enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris.
Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo
dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat
quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si
nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris
voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt
in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de
nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum
annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes
nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem.
<pb xml:id="v.2.p.440"/>

Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos
magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam
licebat et sine matris lot sine fratrum nominatione constare. Facilius
plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem
potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens
sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentiae annuntiatas
eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset
temptationis ingenium. Poterat enim evenire, ut quos illi nuntiabunt
foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis
vel negotii vel peregrinationis notae iam necessitate. Nemo temptat
eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre.
Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas
nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed
quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat
<bibl n="Io. VII, 5."/> etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut
evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur
adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae aliae in commercio
eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas
corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum
praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis
defixis in illum tam proximi aberant. Denique superveniunt
et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid
intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid
afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant
et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel
<pb xml:id="v.2.p.441"/>

tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis
contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater,
aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem
et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigue
usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris
stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium?
Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et
tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam
ab eo cui et mater esset et fratres. Cum indignatio parentes
negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et
meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat
qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios
sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant.
Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale
ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut
fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et
fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos
pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in
matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat
in illis IsraÃ«l, discipuli autem novi intus audientes et credentes
cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem
et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit.
Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris
uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei
audiunt.</p><pb xml:id="v.2.p.442"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur
Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti evangelii
interpretatis satis esse debuerat ad probationem carnis humanae
in Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et isti
Apelleiaci carnis ignomisiam praetendunt maxime, quam volunt ab
igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco
indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam
competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. Angelum
quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto
eo paenitentiam admiserit. Et hoc suo loco tractavimus.
Nam est nobis et ad illos libellus, an qui spiritum et voluntatem
et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid paenitentia
fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur.
Teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum
erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti, quia
locum non hehet nisi in delicto. Si mundus delictum est, qua
corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia
<bibl n="Matth. VII, 17."/> et quicquid inde conceptum prolatumque est. Et mala arbor malos
fructus edat necesse est. Caro igitur Christi de caelestibus structa
de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et
pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem
Christo dedignantur inducere. Ita si nihil de ignominia
interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo
<pb xml:id="v.2.p.443"/>

quibus displicet nostra, aut eandem agnoscant qua etiam caelestis
melior esse non potuit. Legimus plane, Primus homo de <bibl n="I Cor. XV, 47."/>
terrae limo, secundus homo de caelo. Non tamen ad materiae differentiam
spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi
hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit
secundi hominis, id est Christi. Et adeo ad spiritum, non ad
carnem caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in
hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet. Quodsi secundum
carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi
non secundum carnem caelestes. Si ergo qui fiunt caelestes, qualis
et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque
confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem,
sicut ii sunt qui ei adaequantur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud 
sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat
unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonib originis suae
non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus
nostrum hoc, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum
veritas transmisit, utriusque originem elementi confitetur,
carne terram, sanguine aquam. Nam licet alia sit species qualitatis,
hoc est quod ex alio aliud fit, ceterum quid est sanguis
quam rubens humor? quid caro quam terra in figura sua? Considera
singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam
circum papillas calculos quosdam. Aspice nervorum tenaces
<pb xml:id="v.2.p.444"/>

conexus ut traduces radicum, et venarum ramosos discursus ut
ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et
ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. Haec omnia
terrenae originis signa et in Christo fuerunt et sunt quae illum
dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum
quam extantem humana substantia corporis. Aut edite aliquid in
illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum.
Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis
sunt ut et nostrae. Sed nihil novum, nihilque peregrinum deprehendo.
Denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute
sola, Christum hominem obstupescebant. Notaretur autem etiam
carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non
mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat, cum
<bibl n="Matth. XIII, 54."/> dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium
formam eius haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus
fuit, nedum caelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque
prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae
loquuntur. Passiones quidem humanam carnem, contumeliae
vero inhonestam probavere. An ausus esset aliqui
ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare
<pb xml:id="v.2.p.445"/>

faciem, nisi merentem? Quid dicis caelestem carnem
quam unde caelestem intellegas non habes? Quid terrenam negas
quam unde terrenam agnoscas habes? Esuriit sub diabolo, sitiit
sub Samaritide, lacrimatue est super Lazarum, trepidat ad mortem
(Caro enim, inquit, infirma), sanguinem fundit postremo. <bibl n="Matth. XXVI, 41."/>
Haec sunt, opinor, signa caelestia. Sed quomodo, inquam, contemni
et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de
caelesti generositate radiasset? Ex hoc ergo convincimus nihil
in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi 
animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima,
et sicut caro animalis, ita et anima carnalis. Et hic itaque causas
requiro. Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam
Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso,
non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi
aliter animam salvam facere non posset, nisi carnem factam. Cum
enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne
disiunctas salvas praestet, quanto magis illum, quam ipse suscepit,
etiam non carneam redigere potuit in salutem? Item cum praesumant
non carnis, sed animae nostrae solius liberandae causa
processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam
liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus?
Deinde si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare
susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat,
id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto
anima nostra, non tamen carneae. Ceterum non nostram animam
liberavit, si carneam habuit; nostra enim carnea non est. Porro si
<pb xml:id="v.2.p.446"/>

non nostram liberavit, quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia
non nostram liberavit. Sed nec liberanda erat, quae non erat
nostra, ut scilicet carnea. Non enim periclitabatur, si non erat
nostra, id est non carnea, Sed liberatam constat illam. Ergo
non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam
periclitabatur. Iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo,
nec caro potest animalis fuisse.</p></div></div></body></text></TEI>