<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa012.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum 
non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret dei verbum,
quare non hoc sit tota novitas, ut caro non ex semine nata
carne processerit? Accedam adhuc cominius ad congressum. Ecce, <bibl n="Matth. I, 23. Ies. VII, 14."/>
inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique dei verbum,
non viri semen, certe ut pareret filium. Nam et pariet, inquit, <bibl n="Ibid."/>
filium. Ergo ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod
peperit, licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si verbum
ex se caro factum est, iam ipsum se concepit et peperit,
et vacat prophetia. Non enim virgo concepit neque peperit, si
non quiequid peperit ex verbo concepto caro ipsius est. Sola
haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli conceptum
et partum virginis annuntiantis? an et omnis iam scriptura, quaecunque
matrem pronuntiat Christi? Quomodo enim mater, nisi
quia iu utero eius fuit? Sed nihil ex utero eius accepit quod matrem
eam faceret in cuius utero fuit. Hoc nomen non debet caro
extranea. Matris uterum non appellat nisi filia uteri caro. Filia
uteri porro non est si sibi nata est. Tacebit igitur et Elisabeth
<pb xml:id="v.2.p.460"/>

prophetam portans iam domini sui conscium infantem, et insuper
<bibl n="Luc. I, 43."/> spiritu sancta adimpleta. Sine causa enim dicit, Et unde mihi ut
mater domini mei ad me veniat? Si Maria non filium, sed hospitem
<bibl n="Luc. I, 42."/> in utero gestabat Iesum, quomodo dicit, Benedictus fructus
uteri tui? Quis hic fructas uteri, qui non ex utero germinavit,
qui non in utero radicem egit, qui non eius est cuius est uterus
<bibl n="Ies. XI, 1."/> et qui utique fructus uteri, Christus? An quia ipse est fles de
virga profecta ex radice Iesse, radix autem Iesse genus David,
virga ex radice Maria ex David, flos ex virga filius Mariae, qui
dicitur Iesus Christus, ipse erit et fructus? Flos enim fructus, quia
per florem et ex flore omnis fructus eruditur in fructum. Quid
ergo? Negant et fructui suum florem et flori suam virgam et virgae
suam radicem, quominus suam radix sibi vindicet per virgam
proprietatem eius quod ex virga est, floris et fructus; siquidem
omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut iam
nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam
et Iesse per David sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis
David, id est ex posteritate carnis eius, iurat illi deus consessurum
<bibl n="Ps. CXXXII, 11. Act. II, 30."/> in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto magis ex
lumbis Mariae, ob quam in lumbis David?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia
Iesum, sed testimonia apostolorum delere non poterunt,
si daemonum indigna sunt. Ipse inprimis Matthaeus, fidelissimus
evangelii commentator, ut comes domini, non aliam ob causam
quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret ita exorsus
<bibl n="Matth. I, 1."/> est: Liber geniturae Iesu Christi, filii David, filii Abraham. His
originis fontibus genere manante cum gradatim ordo deducitur ad
Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David
per singulos traducem sui faciens in virginem usque describitur
inferens Christum, immo ipse Christus producitur de virgine? Sed
<pb xml:id="v.2.p.461"/>

et Paulus, utpote eiusdem evangelii et discipulus et magister et
testis, qua eiusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum
ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine <bibl n="Rom. I, 3. II Tim. II, 8."/>
David caro Christi. Si secundum Mariae carnem ex semine David,
ergo ex Mariae carne est, dum ex semine est David. Quocunque
detorseris dictum, aut ex carne est Mariae quod ex semine est
David, aut ex David semine est quod ex carne est Mariae. Totam
hanc controversiam dirimit idem apostolus, ipsum definiens esse
Abrahae semen. Cum Abraham, utique multo magis David, quasi
recentioris. Retexens enim promissionem benedictionis nationum
in nomine Abraham, Et in semine tuo benedicentur omnes nationes,
Non, inquit, dixit seminibus, tanquam de pluribus, sed <bibl n="Gal. III, 8. 16."/>
semine, de uno, quod est Christus. Qui haec legimus et credimus,
quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem?
utique non aliam quam Abraham, siquidem semen Abra
ham Christus; nec aliam quam Iesse, siquidem ex radice Iesse flos
Christus; nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David
Christus; nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero
Christus; et adhuc superius nec aliam quam Adam, siquidem secundus
Adam Christus. Consequens ergo est ut aut illos spiritalem
carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae
deducatur in Christo, aut concedant carnem Christi spiritalem non
fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super 
adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam: Ecce hic positus <bibl n="Luc. II, 31."/>
est in ruinam et suscitationem multorum in IsraÃ«l, et in signum,
quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi secundum
Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: Ecce virgo <bibl n="Ies. VII, 14."/>
concipiet in utero, et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile,
conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici
isti: Peperit et non peperit, virgo et non virgo; quasi non,
etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit
enim, quae ex sua carne, et non peperit, quae non ex viri semine,
et virgo, quantum a viro, non virgo, quantum a partu: non
<pb xml:id="v.2.p.462"/>

tamen ut ideo non peperit, et ideo virgo quae non virgo, quia
non de visceribus suis mater. Sed apud nos nihil dubium, nec
retortum in ancipitem defensionem. Lux lux, et Tenebrae tenehrae,
<bibl n="Matth. V, 37."/> et Est est, et Non non; quod amplius, hoc a malo est. Peperit
quae peperit; et si virgo concepit, in partu suo nupsit.
Nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de
vi masculi admissi, an emissi; idem illud sexus resignavit. Haec
<bibl n="Exed. XIII,2."/> denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne
masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. Quis
vere sanctus quam dei filius? Quis proprie vulvam adaperuit
quam qui clausam patefecit? Ceterum omnibus nuptiae patefaciunt.
Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique
magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater
ante quam nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est? Cum
hac ratione apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum filium
dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem.
Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et
non peperit. Sed videte ne vos iam nunc providens spiritus
sanctus notarit hac voce, disceptatures super uterum Mariae. Ceterum
<pb xml:id="v.2.p.463"/>

non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative,
Esaia dicente, Concipiet et pariet. <bibl n="Ies. VII, 14."/></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Quod enim Esaias iaculatur in suggillatione haereticorum ipsorum, 
et inprimis, Vae qui faciunt dulce amarum et tenebras lucem, <bibl n="Ies. V, 20."/>
istos scilicet notat qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum
conservant, ut anima non alia sit quam quae vocatur, et caro
non alia quam quae videtur, et deus non alius quam qui praedicatur.
Ideo etiam Marcionem prospiciens, Ego sum, inquit, deus, <bibl n="Ies. XLV, 5."/>
et alius absque me non est. Et cum alias id ipsum eodem modo
dicit, Ante me deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum <bibl n="Ies. XLVI, 9."/>
Aconum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine neque ex carnis <bibl n="Io. I, 13."/>
et viri voluntate, sed ex deo natus est, Hebioni respondit. Aeque,
Etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit vobis quam nos, <bibl n="Gal. I, 8."/>
anathema sit, ad energema Apelleiacae virginis Philumenes filium
dirigit. Certe qui negat Christum in carne venisse, hic antichristus <bibl n="IIo. IV, 3."/>
est. Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians
carnem omnes disceptatores eius ferit. Sicut et definiens
ipsum quoque Christum unum multiformis Christi argumentatores
quatit, qui alium faciunt Christum, alium Iesum, alium elapsum
de mediis turbis, alium detentum, alium in secessu montis in
ambitu nubis sub tribus arbitris clarum, alium ceteris passivum,
ignobilem, alium magnanimum, alium vero trepidantem, novissime
alium passum, alium resuscitatum, per quod suam quoque in alia
carne resurrectionem adseverant. Sed bene quod idem veniet de <bibl n="Act. I, 11."/>
caelis qui est passus, idem omnibus apparebit qui est resuscitatus.
Et videbunt et agnoscent qui eum confixerunt, utique ipsam carnem <bibl n="Io. XIX, 37."/>
in quam saevierunt, sine qua nec ipse esse poterit nec agnosci: ut
et illi erubescant qui adfirmant carnem in caelis vacuam sensu ut
<pb xml:id="v.2.p.464"/>

vaginam exempto Christo sedere, aut qui carnem et animam tantundem,
aut tantummodo animam, carnem vero non iam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Sed hactenus de materia praesenti. Satis iam enim arbitror
instructam esse carnis in Christo et ex virgine natae et humanae
probationem. Quod et solum discussum sufficere potuisset, citra
singularunm ex diverse opinionum congressionem quam et argumentationibus
earum et scripturis, quibus utuntur, provocavimus
ex abundanti, uti eo quod probavimus quid et unde fuerit Christi
caro quid non fuerit adversus omnes praeiudicaverimus. Ut autem
clausulam de praefatione communi faciat resurrectio nostrae
carnis alio libello defendenda, hic habebit praestructionem, manifesto
iam quale fuerit quod in Christo resurrexit.</p></div></div></body></text></TEI>