<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa012.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Insuper argumentandi libidine ex forma ingenii haeretici locum
sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus idcirco Christum
terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem
peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam
nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit tanquam ipsam
carnem Christi opinemur ut peccatricem evacuatam in ipso, cum
illam et ad dexteram patris in caelis praesidere meminerimus, et
venturam inde suggestu paternae claritatis praedicemus, adeo ut
evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem nec evacuatam
in qua dolus non fuit. Defendimus autem non carnem peccati
evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis, non materiam,
sed naturam, nec substantiam, sed culpam, secundum apostoli
auctoritatem, dicentis, Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi,
<bibl n="Rom. VIII, 3."/> In similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum, non quod
similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis et non
veritatem, sed similitudinem peccatricis carnis vult intellegi; quod
ipsa non peccatrix caro Christi eius fuit par cuius erat peccatum,
genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse
carnem in Christo cuius natura est in homine peccatrix, et sic in
<pb xml:id="v.2.p.453"/>

illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccate habeatur
quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum
Christi faceret, evacuantis peccatum carnis, non in ea carne
evacuare illud in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid
enim magnum, si in carne meliore et alterius, id est non peccatricis
naturae, naevum peccati redemit? Ergo, inquis, si
nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem
sensum. Nostram enim induens suam fecit; suam
faciens non peccatricem eam fecit. Ceterum quod ad omnes dictum
sit qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse quia non
fuit ex viri semine, recordentur Adam ipsum in hanc carnem non
ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem
sine viri semine, ita et dei verbum potuit sine coagulo in eiusdem
carnis transire materiam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus 
torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna
impudentia quasi idonei alicuius auctoris interserit, ad unam iam
lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine
acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex
humana matrice substantiam traxit. Quamquam liquuit iam et de
nomine hominis et de statu qualitatis et de sensu tractationis et
de exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem commendanda
erit ratio quae praefuit ut dei filius de virgine nasceretur.
Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua
signum daturus dominus ab Esaia praedicabatur. Quod est istud
signum? Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Concepit <bibl n="Ies. VII, 14."/>
igitur virgo et peperit Emmanuelem, nobiscum deum. Haec est
nativitas nova, dum homo nascitur in deo. In quo homine deus
natus est carne antiqui seminis suscepta sine semine antiquo, ut
illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret exclusis antiquitatis
sordibus expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et iu omnibus,
de veteri figurata est, rationali per virginem dispositione homine
<pb xml:id="v.2.p.454"/>


domino nascente. Virgo erat "adhuc terra nondum opere compressa, 
nondum sementi subacta; ex ea hominem factum accipimus 
a deo in an imam vivam. Igitur si primus Adam ita traditur, 
merito sequens, vel novissimus Adam, ut apostolus dixit, proinde 
de terra, id est carne nondum generationi resignata, in spiritum 
vivificantem a deo est prolatus. Et tamen Ð¿Ðµ mihi vacet incursus
nominis Adae, unde Christus Adam ab apostolo dictus est, 
si terreni non fuit census homo eius? Sed et hic ratio defendit. 
quod deus imaginem et similitudinem suam a diabolo captam 
aemula operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam 
irrepserat verbum aedificatorium mortis. In virginem aeque 
introducendum erat dei verbum exstructorium vitae, ut quod per 
eiusmodi sexum abierat in perditionem per eundem sexum redigeretur 
in salutem. Credideral Eva serpenti: credidit Maria Gahrieli. Quod 
illa credendo deliquit, hace credendo delevit. Sed Eva nihil tunc 
concepit in utero ex diaboli verbo. Immo concepit. Nam exinde 
ut abiecta pareret et in doloribus pareret verbum diaboli semen 
illi fuit. Enixa est denique diabolum fratricidam. Contra Maria 
eum edidit qui carnalem fratrem Israel interemptorem suum salvum 
quandoque praestaret. In vulvam ergo deus verbum suum 
detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde 
prodeundum fuit Christo ad salutem hominis quo homo iam 
damnatus intraverat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Nunc ut simplicius respondeamus, non competebat ex semine

<bibl n="Matth. XII, 41.42."/> humano dei filium nasci, 'ne, si totus esset filius hominis, non 
esset et dei filius, nihilque haberet amplios Salomone, et amplius 
Iona; aut de Hebionis opinione credendus erat. Ergo iam dei

<pb xml:id="v.2.p.455"/>
Ã­llius ex patris dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis 
illius, caro ei sola competebat ex hominis carne sumenda sine viri 
semine. Vacabat enim semen viri apud habentem dei semen. 
Itaque sicut nondum natus ex virgine patrem deum habere potuit sine 
homine matre, aeque cum de virgime nasceretur, potuit 
matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum 
deo, dum caro hominis cum spiritu dei; caro sine semine ex homine, 
spiritus cum semine ex deo. Igitur si fuit dispositio rationis 
super filium dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine 
acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a deo 
sumpsit, quoniam, inquiunt, verbum caro factum est. Vox ista <bibl n="Io. I, 14"/>
quid caro factum sit coutestatur, nec tamen periclitatur quasi 
statim aliud sit factum caro, et non verbum. Si ex carne factum est 
verbum caro, aut si ex "semine ipso factum est, "scriptura dicat. 
Cum scriptura non "dicat nisi quod sit factum, non et unde sit 
factum, ergo ex alio, non ex semetipso suggerit factum. Si non 
ex semetipso, sed ex alio, iam hinc tracta ex quo magis credere 
congruat carnem factum verbum, nisi ex carne, in qua et 
factum est, vel quia ipse dominus sententialiter et definitive 
pronuntiavit, Quod in carne natum est, caro est, quia ex carne natum <bibl n="Io. III,6"/>
est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, 
plane nega hominem Christum, et ila defende non et in 
ipsum competisse. Atquin subicit: Et quod de spiritu natum est, <bibl n="Io. III,6"/>
spiritus est, quia deus spiritus est, et de deo natus est.  Hoc 
utique vel eo magis in ipsum tendit, si et in credentes eius. Si 
ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere 
potes hoc ad ipsum, illud supra ad ceteros homines, qui 
utramque substantiam Christi et carnis et spiritus non negas. 
Ceterum si tam carnem habuit quam spiritum, cum de duarum 
substantiarum conditione pronuntiat quas et ipse gestat, non potest 
videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse.



<pb xml:id="v.2.p.456"/>

Ita cum ipse sit de spiritu dei et spirtus deus est, ex deo natus
ipse est et ex carne hominis, homo in carne generatus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p><bibl n="Io. I, 13."/> Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec
ex voluntate viri, sed ex deo natus est? Hoc quidem capitulo
ego potius utar cum aduleratores eius obduxero. Sic enim scriptum
esse contendunt: Nem ex sanguine nec ex carnis voluntate
nec ex viri, sed ex deo nati sunt, quasi supra dictos credentes
in nomine eius designet, ut ostendat esse semen illud arcanum
electorum et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita
erit, cum omnes, qui credunt in nomine domini, pro communi
lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate
nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de domino,
scriptum est: Et ex deo natus est. Merito, quia verbum dei, et
cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei
est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et
viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est. Ad
carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae
nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem
ex carnis quoque voluntate natum
 cur non negavit etiam ex
substantia carnis? Neque enim quia ex sanguine negavit, substantiam
carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis
esse calorem, ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis
feminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae quam medicando
constringit, id est lactis. Intellegimus ergo ex concubitu
nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non
ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit
non ex sanguine nec ex carnis voluntate aut viri natum nisi
quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans
<pb xml:id="v.2.p.457"/>

porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit
ex carne, quia non proinde negavit ex carne sicut ex concubitu
negavit. Oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem
participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? Potuit
enim extra eam fieri caro spiritalis; simplicius multo quam
intra vulvam fieret extra vulvam. Sine causa ea se intulit unde
nihil extulit. Sed non sine causa descendit in vulvam. Ergo ex
illa accepit, quia si non ex illa accepit, sine causa in illam descendit,
maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id
est spiritalis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam EX syllabam 
praepositionis officio adscriptam auferre quaeratis, et alia magis
uti, quae in hac specie non invenitur penes scripturas sanctas?
Per virginem dicitis natum, non ex virgine, et in vulva, non ex
vulva, quia et angelus in somnis ad Ioseph: Nam quod in ea <bibl n="Matth. I, 20."/>
natum est, inquit, de spiritu sancto est, non dixit ex ea. Nempe
tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat; in ea enim erat quod
ex ea erat. Tantundem ergo et cum dicit in ea et ex ea consonat,
quia ex ea erat quod in ea erat. Sed bene quod idem dicit Matthaeus,
originem domini decurrens ab Abraham usque ad Mariam,
Iacob, inquit, generavit Ioseph, virum Mariae, ex qua nascitur <bibl n="Matth. I, 16."/>
Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit. Misit, <bibl n="Gal. IV, 4."/>
inquit, deus filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem,
aut in muliere? Hoc quidem impressius, quod factum potius
dicit quam natum; simplicius enim enuntiasset natum. Factum
autem dicendo et, Verbum caro factum est, consignavit, et carnis <bibl n="Io. I, 14."/>
veritatem ex virgine factae adseveravit. Nobis quoque ad hanc
speciem psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae et haeretici
et Platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae
<pb xml:id="v.2.p.458"/>

David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse
Christus. Accipe Christum et audi dominum patri deo colloquentem:
<bibl n="Ps. XXII, 10 sq."/> Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae. Eece
unum. Et spes mea ab uberibus matris meae, super te sum proiectus
ex vulva. Ecce aliud. Et ab utero matris meae deus meus
es tu. Ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti,
inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum,
innexum est ei a quo ut auferatur avellitur? Si non adhaesit utero,
quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset,
nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem,
quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae? Etiam cum
quid extraneum extraneo adglutinatur, ita concarnatur et convisceratur
cum eo cui adglutinatur ut, cum avellitur, rapiat secum ex
corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam quandam abruptae
unitatis et traducis mutui coitus. Ceterum quae ubera matris
suae nominat? sine dubio quae hausit. Respondeant obstetrices,
medici et physici de uberum natura, an aliter manare soleant,
sine vulvae genitali passione, pendentibus exinde venis sentinam
illam inferni sanguinis in mamillam et ipsa translatione decequentibus
<pb xml:id="v.2.p.459"/>

in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit ut ubsrum
tempore menses sanguinum vacent. Quodsi verbum caro ex se
factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva,
nihil functa, nihil passa, quomodo fontem suum transfudit in
ubera, quae nisi babendo non mutat? Habere autem sanguinem
non potuit lacti subministrando, si non haberet causas sanguinis
ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in
Christo ex virgine nascendi palam est, scilicet solumunodo hoc,
quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus, eo uti
virgo esset regeneratio nestra spiritaliter ab omnibus inquinamentis
sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut
ex virginis carne.</p></div></div></body></text></TEI>