<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa012.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur
animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur
habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus
exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit,
natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius,
ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus
effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod
sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut
per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem
non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat,
id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique
ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima,
dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi
incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii.
Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt,
habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo
potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens
per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod
est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne
quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod
non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam
facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile
<pb xml:id="v.2.p.447"/>

habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit;
mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit,
infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere
volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc
autem factum est animae, si in carne conversa alienam induit
superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi
rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid
est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius
congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare
quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine
causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet
quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem.
Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri.
Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere,
animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam
carneam, sed induens eam carne.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam 
quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis. Quamquam
in hoc vana distinctio est, quasi nos seorsum ab anima simus, cum
totum quod sumus anima sit. Denique sine anima nihil sumus, ne
hominis quidem, sed cadaveris nomen. Si ergo ignoramus animam,
ipsa se ignorat. Ita superest hoc solummodo inspicere, an se anima
hic ignorarit, ut nota quoquo modo fieret. Opinor, sensualis est animae
natura. Adeo nihil animale sine sensu, nihil sensuale sine anima.
Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est. Igitur cum omnibus
anima sentire praestet, et ipsa sentiat omnium etiam sensus,
nedum qualitates, cui verisimile est ut ipsa sensum sui ab initio
sortita non sit? Unde illi scire quod interdum sibi sit necessarium, ex
naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium
est? Hoc quidem in omni anima recognoscere est, notitiam
sui dico, sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset.
<pb xml:id="v.2.p.448"/>

Puto sutem magis hominem, animal solum rationale, competere et
animam esse sortitum quae illum faciat animal rationale, ipsa in
primis rationalis. Porro quomodo rationulis quae efficit hominem
rationale animal, si ipsa rationem suam nescit, ignorans semetipsam?
Sed adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum
suum norit. Nihil adhuc de deo disocus deum nominst. Nihil adhuc
de iudicio eius admittens deo comacendare ae dicit. Nihil magis
audiens quam spem nullam esse post mortem et bens et male defuncto
cuique imprecatur. Plenius haec prosequitur libellus quem
scripsimus DE TESTIMONIO ANIMAE, Aliequin si anima semetipsam
ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat nisi
qualis esset. Nunc autem non effigiem suam didicit a Christo, sed
salutem. Propterea filius dei descendit et animam subiit, non ut ipsa 
se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa. Non
<bibl n="Io. I, 4."/> enim se ignorando de salute periclitatur, sed dei verbum. Vita,
<bibl n="Luc. IX, 56."/> inquit, manifestata est, non anima. Et veni, inquit, animam salvam
facere, non dixit ostendere. Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem,
nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. Ignoravimus
plane resurrecturam cum carne. Hoc erit quod Christus manifestavit.
Sed et hoc non aliter in se quam in Lazaro aliquo, cuius caro
non erat animalis, ita nec anima carnalis. Quid ergo amplius innotuit
nobis de animae ignoratae retro dispositione? Quid invisibile
eius fuit quod visibilitatem per carnem desideraret?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Caro facta est anima ut anima ostenderetur. Numquid ergo et
caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est,
iam non anima est, sed caro. Si anima caro est, iam non caro
est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta
est. Immo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum flunt, certo
perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus, et
<pb xml:id="v.2.p.449"/>

animam significantes carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur
aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur,
si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est
proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum
possessiones. Verbi gratia argilla excocta testae vocabulum
suscipit. Nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec
cum ipso genere. Proinde et anima Christi caro facta non potest
non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet
facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius
eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus unumque
vocabulum unius scilicet corporis. Nec potest testa dici et argilla;
quia quod fuit, non est, quod autem non est, et non adhaeret.
Et anima non adhaeret. Ergo et anima caro facta uniformis soliditas
et singularitas tota est et indiscreta substantia. In Christo
vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis
editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam
carnem aut carnem animam, quando ita nominari debuissent, si
ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas
ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum
animam et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit, anima <bibl n="Matth. XXVI, 38."/>
mea usque ad mortem? et, Panis, quem ego dedero pro salute <bibl n="Io. VI, 51."/>
mundi, caro mea est. Porro si anima caro fuisset, unum esset
in Christo carnea anima aut caro animalis. At cum dividit species,
carnem et animam, duo ostendit. Si duo, iam non unum; si non
unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis. Unum enim
est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat
animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem
praeter illam quae anima erat. Quodsi una caro et una anima,
illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus
est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens
carneae animae unicam speciem.</p><pb xml:id="v.2.p.450"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et
hominem. Eadem ergo est et causa ut hominem gestaret Christus.
Salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat.
Homo perierat, hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret
Christus, nihil tale de causa est. Nam et si angelis perditio reputatur
<bibl n="Matth. XXV, 41."/> in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam
tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute
angelorum suscepit Christus a patre. Quod pater neque repromisit
neque mandavit, Christus administrare non potuit. Cui igitur rei
angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem
hominis operaretur? Idoneus enim non erat dei filius qui
solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum.
Ergo iam non unus deus, nec unus salutificator, si duo salutis
artifices, et utique alter altero indigens. An vero ut per angelum
liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum
erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? si per se, quid
et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est numtius,
officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum patris,
super hominis scilicet restitutione, adnuntiaturus saeculo erat. Non
ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut MichaÃ«l.
Nam et filius domino vineae mittitur ad cultores, sicut et famuli,
de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur
filius quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam,
si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum
<bibl n="Ps. VIII, 6"/> in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum: Minuisti
eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse,
sic infra angelos deminutus, dum homo fit, qua caro et
<bibl n="Luc. I, 35."/> anima et filius hominis? qua autem spiritus dei et virtus altissimi,
num potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius?
Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto
non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire,
qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est
non et dei filium, constituit Iesum; plane prophetis aliquo gloriosiorem,
<pb xml:id="v.2.p.451"/>

ut ita in illo angelum fuisse edicat quemadmodum in
Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: Et ait mihi <bibl n="Zach. I, 14."/>
angelus, qui in me loquebatur. Sed nec quotidianum illud omnium
prophetarum: Haec dicit dominus. Ipse enim erat dominus coram
ex sua auctoritate pronuntians: Ego autem dico vobis. Quid
ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi: Non angelus neque <bibl n="Ies. LXIII, 9."/>
legatus, sed ipse dominus salvos eos fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem 
comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam
credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana
non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se
Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis <bibl n="Io. VIII, 40."/>
occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est <bibl n="Matth. XII, 8."/>
sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et <bibl n="Ies. LIII, 3."/>
sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis <bibl n="Ier. XVII, 9."/>
cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. <bibl n="Dan. VII, 13."/>
Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus <bibl n="I Tim. II, 5."/>
Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum <bibl n="Act. I, 22."/>
virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere
vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae
et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec
sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis
haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini
factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo
substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur,
qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret
similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo,
sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela?
Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta
est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa
par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici
<pb xml:id="v.2.p.452"/>

volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et,
Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis
probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid
enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt,
<bibl n="Ps. VIII, 6."/> at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti
eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam
<bibl n="Ps. XXII, 7."/> Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam
habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra
<bibl n="Ies. LIII, 2."/> omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem.
Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum
credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt,
quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim
resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit,
ut eum amicis de inimicis triumphet.</p></div></div></body></text></TEI>