<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa012.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos 
sine controversia moratam ita student inquietare, ut eam spem
negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem
quaestionibus distrahunt, tamquam aut nullam omnino aut quoquo
modo aliam praeter humanam, ne, si humanam constiterit fuisse,
praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in
Christo resurrexerit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde
nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam
domini; de spiritali enim certum est. Caro quaeritur. Veritas et
qualitas eius retractatur: an fuerit, et unde, et cuiusmodi fuerit.
Renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut
carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem
negaret, negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium
<pb xml:id="v.2.p.426"/>
responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec
caro sine nativitate; quasi non eadem licentia haeretica et ipse
potuisset aut admissa carne nativitatem negare, ut Apelles discipulus
et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem
confessus aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor
eius Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit,
aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et
conceptus et praegnatus et partus virginis et ipsius exinde infantis
ordo <foreign xml:lang="grc">τῷ δοκεῖν</foreign> haberentur. Eosdem oculos eosdemque sensus
fefellissent quos carnis opinio elusit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur. Quid illi cum angelo
<bibl n="Luc. I, 26 sqq."/> creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur. Quid illi
<bibl n="Ies. VII, 14."/> cum Esaia propheta creatoris? Odit moras, qui subito Christum
<bibl n="Luc. II, 1 sqq."/> de caelo deferebat. Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris
census et diversoria angusta. et sordidos pannos et dura
<pb xml:id="v.2.p.427"/>

praesepia. Viderit angelica multitudo dominum suum noctibus <bibl n="Luc. II, 9 sqq."/>
honorans. Servent potius pecora pastores; et magi ne fatigentur <bibl n="Matth. II, 1 sqq."/>
de loginquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne <bibl n="Matth. II, 17. Ier. XXXI, 15. Luc. II, 24 sqq."/>
Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat,
nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu
oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senex moriturus
exinde contristetur. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum. <bibl n="Luc. U. Se sqq."/>
His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi
delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. Ex quo,
oro te? Exhibe auctoritatem. Si propheta es, praenuntia aliquid:
si apostolus, praedica publice: si spostolicus, cum apostolis senti:
si tantum Christianus es, crede quod traditum est: si nihil istorum
es, merito dixerim, morere. Nam et mortuus es, qui non
es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit,
et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus, qui cum
fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse
confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant.
Igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti, non
<pb xml:id="v.2.p.428"/>

tamen quia credere desisti, recto rescidisti, atquin rescindendo
quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse. Quod
credidisti aliter, illud ita erat traditum. Porro quod traditum
erat, id erat veru, ut ab eis traditum quorum fuit tradere. Ergo
quod erat traditum resciodens quod erat verum rescidisti. Nullo
iure fecisti. Sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes
haereses alibi iam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus,
desiderantes rationem qua non putaveris natum esse
Christum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p> Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio tuo licuisse, ut aut
impossibilem aut inconvenientem deo existimaveris nativitatem. Sed
deo nihil impossibile nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci
(quia si voluit, et potuit et natus est) consideremus. Ad compendium
decurro. Si enim nasci se deus noluisset, quacunque de
causa. nec hominem se videri praestitisset. Nam quis hominem
videns eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri
omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur,
quia nihil interest utrum sit quid an non sit, si cum non sit
esse praesumitur. Plane interest ut falsum non patiatur quod
vere non est. Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint
homines si natum putabant, quia hominem videbant. Quanto
ergo dignius quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem
vere natus, eandem existimationem etiam non natus
subiturus cum iniuria conscientiae suae quam tu ad fiduciam
reputas, ut non natus adversus conscientiam suam natum se
<pb xml:id="v.2.p.429"/>

existimari sustineret? Quid tanti fuit edoce, quod sciens Christus
quid esset id se quod non erat exhiberet? Non potes
dicere, Ne si natus fuisset et hominem induisset, deus esse
desisset, amittens quod erat, dum fit quod non erat. Periculum
enim status sui deo nullum est. Sed ideo, inquis, nego deum in
hominem vere conversum, ita ut et nasceretur et carne corporaretur,
quia qui sine fine est etiam inconvertibilis sit necesse
est. Converti enim in aliud finis est pristini. Non competit ergo
conversio cui non competit finis. Plane natura convertibilium ea
lege est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis, et ita non
permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed
nihil deo par est; natura eius ab omnium rerum condicione distat Si
ergo quae a deo distant, a quibus deus distat, cum convertuntur
amittunt quod fuerunt, ubi erit diversitas divinitatis a ceteris
rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est ut deus et in omnia
converti possit et qualis est perseverare? Aliequin par erit eorum
quae conversa amittunt quod fuerunt, quorum utique in omnibus
par non est, sic nec in exitu conversionis. Angelos creatoris
conversos in effigiem humanam aliquando legisti, et credidisti, et
tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit <bibl n="Gon. 18. Ibid. v. 19. Ibid. v. 22."/>
Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis Loth, conluctatus
quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti
<pb xml:id="v.2.p.430"/>

desideraverit, adeo detinebatur. Quod enim angelis inferioribus
dei licuit conversis in corpulentiam humanam, ut angeli
nihilominus permanerent, hoc tu potentiori deo auferes, qussi
non valuerit Christus vere hominem indutus deus perseverare?
Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed
non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli creatoris sicut
et Christus, eius dei erit Christus cuius angeli tales qualis et
Christus. Si scripturas opinioni tuae resistentes non de industria
alias reiecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie
evangelium Ioannis, praedicans spiritum columbae corpore lapsum
desedisse super dominum. Qui spiritus cum hoc esset, tam
vere erat et columba quam et spiritus, nec interfecerat substantiam
propriam assumpta substantia extranea. Sed quaeris corpus
columbae ubi sit resumpto spiritu in caelum, aeque et angelorum.
Eadem ratione interceptum est qua et editum fuerat. Si vidisses
cum de nihilo proferebatur, scisses et cum in nihilum subducebatur.
Si non fuit initium visihile, nec finis. Tamen corporis
soliditas erat, quoquo momento corpus videbatur. Non potest
non fuisse quod scriptum est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Igitur si neque ut impossibilem neque ut periculosam deo
repudias corporationem, superest ut quasi indignam reicias et accuses.
Ab ipsa quidem exorsus nativitate, perora, age, iam spurcitias
genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda
<pb xml:id="v.2.p.431"/>


coagula, carnis ex eodem coeno alendae per novem menses. Describe
uterum de die insolescentem, gravem, anxium, nec somno
tutum, incertum lihidinibus fastidii et gulae. Invehere iam et in
ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum,
vel pro natura religiosum. Horres utique et infantem cum suis
impedimentis profusum, utique et ablutum dedignaris, quod
pannis dirigitur, quod unctionibus formatur, quod blanditiis
deridetur. Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis, et
quomodo natus es? odisti nascentem hominem, et quomodo diligis
aliquem? Te quidem plane non amasti, cum ab ecclesia et fide
Christi recessisti. Sed videris, si tibi displices, aut si aliter es
natus. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis in
utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria
nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit, propter
eum omni se humilitate deiecit usque ad mortem, et mortem <bibl n="Phil. II, 8."/>
crucis; amavit utique quem magno redemit. Si Christus crea-
<pb xml:id="v.2.p.432"/>

toris est, suum merito amavit; ai ab alio deo est, magis adamavit,
quando alienum redemit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem,
etiam carnem eius. Nihil amari potest sine eo per quod
est id quod est. Aut aufer nativitatem, et exhibe hominem,
aut adime carnem, et praesta quem deus redemit, si haec sunt
homo, quem deus redemit. Tu haec erubescenda illi facis, quem
redemit, et indigna, quae nisi dilexisset non redemisset? Nativitatem
reformat a morte regeneratione caelesti, carnem ab omni vexatione
restituit, leprosam emaculat, caecam reluminat, paralyticam
redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat, et
nos illam erubescemus? Si revera de lupa aut sue aut vacca prodire
voluisset et ferae aut pecoris corpore indutus regnum caelorum
praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, Turpe
hoc deo, et indignum hoc dei filio, et stultum. Propterea quia
ita credat; si plane stultum si de nostro sensu iudicemus
<bibl n="I Cor. I, 27."/> deum. Sed circumspice, Marcion, si tamen non delesti: Stulta
mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Quaenam haec stulta
sunt? Conversio hominum ad culturam veri dei, reiectio erroris,
disciplina iustitiae, pudicitiae, misericordiae, patientiae, innocentiae
omnis? Haec quidem stulta non sunt. Quaere ergo de quibus dixerit;
et si praesumpseris invenisse, num erit tam stultum quam credere
in deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui
per illas naturae contumelias volutatus sit? Dicat haec aliquis
<pb xml:id="v.2.p.433"/>

stulta non esse, et alia sint quae deus in aemulationem elegerit
sapientiae saecularis. Et tamen apud illam facilius creditur Iuppiter
taurus factus aut cygnus quam vere homo Christus penes
Marcionem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias 
et passiones dei. Aut prudentiam dicant deum crucifixum.
Aufer hoc quoque, Mercion, immo hoc potius. Quid enim indignius
deo, quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem
gestare an crucem? eircumcidi an suffigi? educari an sepeliri? in
praesepe deponi an in menimento recondi? Sapientior eris si nec
ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus in saeculo
fueris, dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non recidisti,
quia ut phantasma vacabat a sensu carum? Diximus retro
aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria
subire potuisse. Sed iam hic responde, interfector veritatis,
noune vere crucifixus est deus? nonae vere mortuus est, ut vere
crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus?
Falso se statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum,
falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit. Falsa
est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus
a Christo. Scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei.
Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus.
Parce unicae spei totius orbis, qui destruis necessarium dedecus
fidei. Quodcunque deo indignum est, mihi expedit. Salvus
<pb xml:id="v.2.p.434"/>

<bibl n="Matth. X, 32 sqq. Mare. VIII. 33. Luc. IX, 23"/> sum si non confundar de domino meo. Qui mei, inquit, confusus 
fuerit, confundar et ego eius. Alias non invenio materias
confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem
et feliciter stultum. Crucifixus est dei filius; non
pudet, quia pudendum est. Et mortuus est dei filius; prorsus
credibile est, quia ineptum est. Et sepultus resurresit; certum
est, quia impossibile est. Nam quomodo vera in illo erunt, si
ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod
moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur? carnem scilicet
hanc sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, venia
implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio, ut
natam de homine. Ideoque mortalis haec erit in Christo, quia
Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et hominis
filius, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut
aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis quam ex
homine, aut aliud est Maria quam homo, aut homo deus Marcionis.
Aliter non diceretur homo Christus sine carne, nec hominis
filius sine aliquo parente homine, sicut nec deus sine spiritu
dei, nec dei filius sine deo patre. Ita utriusque substantiae census
hominem et deum exhibuit, hine natum, inde non natum,hinc
carneum, inde spiritalem, hine infirmum, inde praefortem, hinc
morientem, inde viventem. Quae proprietas conditionum, divinae
<pb xml:id="v.2.p.435"/>

et humanae, aequa utique naturae cuiusque veritate dispuncta est,
eadem fide et spiritus et carnis. Virtutes spiritus dei deum,
passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu,
perinde et passiones non sine carne. Si caro cum passionibus
ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias
mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci
quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem 
gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine
sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem,
sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus
fuerit sermo eius per imaginem vocis. Fuit itaque phantasma
etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis
inspiciendos offert, Aspicite, dicens quod ego sum quia spiritus <bibl n="Luc. XXIV. 39."/>
ossa non habet, sicut me habentem videtis; sine dubio manus
et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo
hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et
bono tantum infers Iesum? Ecce fallit et decipit et circumvenit
omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus.
Ergo iam Christum non de caelo deferre debueras, sed de aliquo
circulatorio coetu, nec deum praeter hominem, sed magum hominem,
nec salutis pontificem, sed spectaculi artiflcem, nec mortuorum 
resuscitatorem, sed vivorum avocatorom Nisi quod et
si magus fuit natus est.</p></div></div></body></text></TEI>