<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat2"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed <lb n="15"/>
            in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic <lb/>
            quoque figura praecessit; sic enim Iohannes antepraecursor domini <lb/>
            fuit praeparans uias eius. ita et angelus baptismi arbiter <lb/>
            superuenturo spiritui sancto uias dirigit ablutione delictorum, <lb/>
            quam fides impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu <lb n="20"/>
            Sancto. nam si in tribus testibus stabit omne uerbum, quanto <lb/>
            magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei <lb/>
            quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae <lb/>
            etiam numerus nominum diuinorum? cum autem sub tribus <lb/>
            et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur <lb n="25"/>
            ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius <lb/>
            et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Exinde egressi de lauacro perungimur benedicta unctione <lb/>
            de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio <lb/>
            solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus <lb n="30"/>
            dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen

<note type="footnote"> 3 figuram <hi rend="italic">scripsi:</hi> figura <hi rend="italic">B</hi> 5 itaque iu hominibus <hi rend="italic">Gel:</hi> ita qui nominibus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 7 spiritui <hi rend="italic">Gel,</hi> spiritu <hi rend="italic">Urs</hi> 10 restituitur <hi rend="italic">Urs</hi> 12 factus <lb/>
            fuerat <hi rend="italic">uel</hi> fuerat formatus <hi rend="italic">fort</hi>. effigie <hi rend="italic">Gel:</hi> effigiem <hi rend="italic">B</hi> 16 spiritui <hi rend="italic">Bmg, <lb/>
            Gel:</hi> spiritu <hi rend="italic">B</hi> 17 ante praecursor <hi rend="italic">Pam</hi> 21 uerbum dei <hi rend="italic">B;</hi> dei <hi rend="italic">del. <lb/>
            Gel</hi> 22 dum <hi rend="italic">Gel:</hi> donum <hi rend="italic">B</hi> per <hi rend="italic">add. Gel</hi> 29 sacerdotium <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            accommodauit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, <lb/>
            sicut in Actis: collecti sunt enim uere in ista ciuitate <lb/>
            aduersus sanctum filium tuum, quem unxisti. sic et <lb/>
            in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo <lb/>
            et ipsius baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur,<lb n="5"/>
            spiritalis effectus, quod delictis liberamur. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et \\ <lb/>
            inuitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum <lb/>
            in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis <lb/>
            desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, <lb n="10"/>
            deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem <lb/>
            modulari spiritalem? sed est hoc quoque de ueteri <lb/>
            sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, <lb/>
            Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, <lb/>
            et quidem ita transuersim obliquatis in se, ut Christum deformantes<lb n="15"/>
            iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. <lb/>
            tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta <lb/>
            corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas <lb/>
            tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae <lb/>
            figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur<lb n="20"/>
            per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter <lb/>
            ipso felle careat columba. ideoque, estote, inquit, <lb/>
            simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento <lb/>
            praecedentis figurae. quemadmodum enim post aquas diluuii, <lb/>
            quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita <lb n="25"/>
            dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris ad-. <lb/>
            nuntiauit dimissa ex arca et cum olea reuersa, quod signum <lb/>
            etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis <lb/>
            effectus terrae id est carni nostrae emergenti de lauacro <lb/>
            post uetera delicta columba sancti spiritus aduolat pacem dei

<note type="footnote"> 2] Act. 4, 27. 22] Matth. 10,16.. </note>

<note type="footnote"> 1 spiritu <hi rend="italic">Gel:</hi> spiritus <hi rend="italic">B</hi> 2 enim uere <hi rend="italic">Gel:</hi> enimuero <hi rend="italic">B</hi> 5 et <lb/>
            spiritus ipsius <hi rend="italic">B;</hi> spiritus <hi rend="italic">del. Gel</hi> 9 aerum <hi rend="italic">Scal</hi> 13 Efrem <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            Ephraim <hi rend="italic">Urs</hi> 15 Chreston <hi rend="italic">Scal</hi> deformantis <hi rend="italic">B</hi> 18 labens <hi rend="italic">Scal</hi> <lb/>
            et super <hi rend="italic">Iun</hi> 28 etiam apud <hi rend="italic">Gel:</hi> apud etiam <hi rend="italic">B</hi> 29 emergenti <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            emergendi <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="208"/>
            adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. sed mundus rursus deliquit; <lb/>
            quo male comparatur baptismus diluuio. itaque <lb/>
            igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, <lb/>
            ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae, <lb n="5"/>
            quot sollemnia disciplinae figurae praestructiones precationes <lb/>
            religionem aquae ordinauerunt? primo quidem cum populus <lb/>
            de Aegypto liber et expeditus uim regis Aegypti per aquam <lb/>
            transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. <lb/>
            quae figura manifestior in baptismi sacramento? liberantur <lb n="10"/>
            de saeculo nationes per aquam scilicet et diabolum dominatorem <lb/>
            pristinum in aqua oppressum derelinquunt. item <lb/>
            aqua de amaritudinis uitio in usum commodae suauitatis Mosei <lb/>
            ligno remediatur. lignum illud erat Christus uenenatae et <lb/>
            amarae retro naturae uenas in saluberrimas aquas baptismi <lb n="15"/>
            scilicet ex sese remedians. haec est aqua, quae de comite <lb/>
            petra populo defluebat. si enim petra Christus, sine dubio <lb/>
            aqua in Christo baptismum uidemus benedici. quanta aquae <lb/>
            gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! <lb/>
            nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse <lb n="20"/>
            aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad <lb/>
            nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad <lb/>
            aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet, aquae <lb/>
            calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud <lb/>
            puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, <lb n="25"/>
            . aquam discentibus ministrat. perseuerat testimonium baptismi <lb/>
            usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua interuenit; <lb/>
            sciunt Pilati manus: cum uulneratur, aqua de latere prorumpit; <lb/>
            scit lancea militis. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uniuersis <lb n="30"/>
            quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum

<note type="footnote"> 1 sed] si et <hi rend="italic">Iun</hi> 2 delinquit <hi rend="italic">Urs</hi> comparatur <hi rend="italic">Iim:</hi> comparetur <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            diluuio itaque ignis <hi rend="italic">Ium</hi> 5 <hi rend="italic">sq</hi>. quot <hi rend="italic">ter Gel:</hi> quod <hi rend="italic">ter B</hi> 8 liber et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            libere <hi rend="italic">B,</hi> liber <hi rend="italic">Urs, del. Rig</hi> expeditus <hi rend="italic">del. Urs</hi>. 12 derelinquunt <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            derelinquit <hi rend="italic">B</hi> 13 usum <hi rend="italic">Lat:</hi> suum <hi rend="italic">B</hi> commodae <hi rend="italic">scripsi:</hi> commodum <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            15 in saluberrimas <hi rend="italic">Pam:</hi> insaluberrimas <hi rend="italic">B</hi> 18 aquae <hi rend="italic">Urs</hi> praedici <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 24 pauperi <hi rend="italic">Urs:</hi> patri <hi rend="italic">B,</hi> fratri <hi rend="italic">Pam</hi> </note> 
<pb n="209"/>

            statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. <lb/>
            baptismus ab Iohanne denuntiatus iam tunc habuit <lb/>
            quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, <lb/>
            caelestisne is baptismus esset an uero terrenus? de quo illi <lb/>
            non ualuerunt constanter respondere, utpote non intellegentes, <lb n="5"/>
            quia nec credentes. nos porro quantula fide sumus, tantulo <lb/>
            et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum <lb/>
            fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Iohannem <lb/>
            a domino missum legimus in hoc munus ceterum humanum <lb/>
            condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus<lb n="10"/>
            praeministrabat paenitentiae scilicet praepositus, quae <lb/>
            est in hominis potestate. denique legis doctores et Pharisaei, <lb/>
            qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. quod si paenitentia <lb/>
            humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis <lb/>
            fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem<lb n="15"/>
            delictorum, si caelestis fuisset. sed neque peccatum <lb/>
            dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. etiam ipse <lb/>
            dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negauit <lb/>
            spiritum descensurum. id quod dominus nondum conferebat, <lb/>
            seruus utique praestare non potuisset. adeo postea in Actis <lb n="20"/>
            Apostolorum inuenimus, quoniam, qui Iohannis baptismum <lb/>
            habebant, non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu <lb/>
            quidem nouerant. ergo non erat caeleste, quod caelestia non <lb/>
            exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Iohanne fuerat, spiritus <lb/>
            prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque <lb n="25"/>
            adeo defecerit, ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat, <lb/>
            postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur <lb/>
            itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis <lb/>
            et sanctificationis in Christo subsecuturae. nam quod praedicabat <lb/>
            baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in <lb n="30"/>
            futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, <lb/>
            remissio subsequitur, et hoc est uiam praeparare; qui <lb/>
            autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum

<note type="footnote"> 4] cf. Marc. 11, 30. 18] cf. Ioh. 16, 7. </note>

<note type="footnote"> 8 mandatu <hi rend="italic">Gel:</hi> mandatum <hi rend="italic">B</hi> 12 denique —13 egere <hi rend="italic">fort. delenda censet <lb/>
            Hamackius 13 egere Lat: agere B 20 potuisset scripsi: posget B</hi> praestare <lb/>
            posset? <hi rend="italic">Rig</hi> 25 et prophetiae <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 33 perficit <hi rend="italic">Gel:</hi> perfecit <hi rend="italic">B</hi> </note>

<note type="footnote"> XX. Tert. I. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            procurat. ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, <lb/>
            dicendo: qui de terra est, de terra loquitur; qui de <lb/>
            supernis uenit, super omnes est: item sola se paenitentia <lb/>
            tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni. scilicet <lb/>
             quia uera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata <lb n="5"/>
            autem et infirma igni tinguitur in iudicium. 
</p></div></div></body></text></TEI>