Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed 
 in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. hic 
 quoque figura praecessit; sic enim Iohannes antepraecursor domini 
 fuit praeparans uias eius. ita et angelus baptismi arbiter 
 superuenturo spiritui sancto uias dirigit ablutione delictorum, 
 quam fides impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu 
 Sancto. nam si in tribus testibus stabit omne uerbum, quanto 
 magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei 
 quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae 
 etiam numerus nominum diuinorum? cum autem sub tribus 
 et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur 
 ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius 
 et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est. 
 Exinde egressi de lauacro perungimur benedicta unctione 
 de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio 
 solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus 
 dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen

 3 figuram scripsi: figura B 5 itaque iu hominibus Gel: ita qui nominibus 
 B 7 spiritui Gel, spiritu Urs 10 restituitur Urs 12 factus 
 fuerat uel fuerat formatus fort . effigie Gel: effigiem B 16 spiritui Bmg, 
 Gel: spiritu B 17 ante praecursor Pam 21 uerbum dei B; dei del. 
 Gel 22 dum Gel: donum B per add. Gel 29 sacerdotium Pam 
 
 
 accommodauit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, 
 sicut in Actis: collecti sunt enim uere in ista ciuitate 
 aduersus sanctum filium tuum, quem unxisti. sic et 
 in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo 
 et ipsius baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur, 
 spiritalis effectus, quod delictis liberamur. 
 Dehinc manus imponitur per benedictionem advocans et \\ 
 inuitans spiritum sanctum. sane humano ingenio licebit spiritum 
 in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis 
 desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, 
 deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem 
 modulari spiritalem? sed est hoc quoque de ueteri 
 sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, 
 Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, 
 et quidem ita transuersim obliquatis in se, ut Christum deformantes 
 iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. 
 tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta 
 corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas 
 tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae 
 figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur 
 per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter 
 ipso felle careat columba. ideoque, estote, inquit, 
 simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento 
 praecedentis figurae. quemadmodum enim post aquas diluuii, 
 quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita 
 dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris ad-. 
 nuntiauit dimissa ex arca et cum olea reuersa, quod signum 
 etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis 
 effectus terrae id est carni nostrae emergenti de lauacro 
 post uetera delicta columba sancti spiritus aduolat pacem dei

 2] Act. 4, 27. 22] Matth. 10,16.. 

 1 spiritu Gel: spiritus B 2 enim uere Gel: enimuero B 5 et 
 spiritus ipsius B; spiritus del. Gel 9 aerum Scal 13 Efrem B, 
 Ephraim Urs 15 Chreston Scal deformantis B 18 labens Scal 
 et super Iun 28 etiam apud Gel: apud etiam B 29 emergenti Gel: 
 emergendi B 
 
 
 adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. sed mundus rursus deliquit; 
 quo male comparatur baptismus diluuio. itaque 
 igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, 
 ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi. 
 Quot igitur patrocinia naturae, quot priuilegia gratiae, 
 quot sollemnia disciplinae figurae praestructiones precationes 
 religionem aquae ordinauerunt? primo quidem cum populus 
 de Aegypto liber et expeditus uim regis Aegypti per aquam 
 transgressus euadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. 
 quae figura manifestior in baptismi sacramento? liberantur 
 de saeculo nationes per aquam scilicet et diabolum dominatorem 
 pristinum in aqua oppressum derelinquunt. item 
 aqua de amaritudinis uitio in usum commodae suauitatis Mosei 
 ligno remediatur. lignum illud erat Christus uenenatae et 
 amarae retro naturae uenas in saluberrimas aquas baptismi 
 scilicet ex sese remedians. haec est aqua, quae de comite 
 petra populo defluebat. si enim petra Christus, sine dubio 
 aqua in Christo baptismum uidemus benedici. quanta aquae 
 gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! 
 nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse 
 aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae uocatus ad 
 nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad 
 aquam suam inuitat sempiternam, cum de agape docet, aquae 
 calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud 
 puteum uires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, 
 . aquam discentibus ministrat. perseuerat testimonium baptismi 
 usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua interuenit; 
 sciunt Pilati manus: cum uulneratur, aqua de latere prorumpit; 
 scit lancea militis. 
 Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de uniuersis 
 quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum

 1 sed] si et Iun 2 delinquit Urs comparatur Iim: comparetur B 
 diluuio itaque ignis Ium 5 sq . quot ter Gel: quod ter B 8 liber et scripsi: 
 libere B, liber Urs, del. Rig expeditus del. Urs . 12 derelinquunt Gel: 
 derelinquit B 13 usum Lat: suum B commodae scripsi: commodum B 
 15 in saluberrimas Pam: insaluberrimas B 18 aquae Urs praedici 
 fort . 24 pauperi Urs: patri B, fratri Pam 
 

 statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. 
 baptismus ab Iohanne denuntiatus iam tunc habuit 
 quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, 
 caelestisne is baptismus esset an uero terrenus? de quo illi 
 non ualuerunt constanter respondere, utpote non intellegentes, 
 quia nec credentes. nos porro quantula fide sumus, tantulo 
 et intellectu possumus aestimare diuinum quidem eum baptismum 
 fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Iohannem 
 a domino missum legimus in hoc munus ceterum humanum 
 condicione. nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus 
 praeministrabat paenitentiae scilicet praepositus, quae 
 est in hominis potestate. denique legis doctores et Pharisaei, 
 qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. quod si paenitentia 
 humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis 
 fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem 
 delictorum, si caelestis fuisset. sed neque peccatum 
 dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. etiam ipse 
 dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negauit 
 spiritum descensurum. id quod dominus nondum conferebat, 
 seruus utique praestare non potuisset. adeo postea in Actis 
 Apostolorum inuenimus, quoniam, qui Iohannis baptismum 
 habebant, non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu 
 quidem nouerant. ergo non erat caeleste, quod caelestia non 
 exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Iohanne fuerat, spiritus 
 prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque 
 adeo defecerit, ut quem praedicauerat, quem aduenientem designauerat, 
 postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. agebatur 
 itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis 
 et sanctificationis in Christo subsecuturae. nam quod praedicabat 
 baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in 
 futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, 
 remissio subsequitur, et hoc est uiam praeparare; qui 
 autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum

 4] cf. Marc. 11, 30. 18] cf. Ioh. 16, 7. 

 8 mandatu Gel: mandatum B 12 denique —13 egere fort. delenda censet 
 Hamackius 13 egere Lat: agere B 20 potuisset scripsi: posget B praestare 
 posset? Rig 25 et prophetiae B; et del. Gel 33 perficit Gel: perfecit B 

 XX. Tert. I. 

 14 
 
 
 procurat. ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, 
 dicendo: qui de terra est, de terra loquitur; qui de 
 supernis uenit, super omnes est: item sola se paenitentia 
 tinguere, uenturum mox qui tingueret in spiritu et igni. scilicet 
 quia uera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata 
 autem et infirma igni tinguitur in iudicium.