<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat2"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et <lb/>
            ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, habeo, inquit, <lb n="15"/>
            baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. uenerat enim <lb/>
            per aquam et sanguinem, sicut Iohannes scripsit, ut aqua tingueretur, <lb/>
            sanguine glorificaretur, perinde nos faceret aqua uocatos, <lb/>
            sanguine electos. hos duos baptismos de uulnere perfossi <lb/>
            lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, <lb n="20"/>
            aqua lauarentur, qui aqua lauissent, etiam sanguinem portarent. <lb/>
            hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat <lb/>
            et perditum reddit. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><p>Superest ad concludendam materiolam de obseruatione <lb/>
             quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi <lb n="25"/>
            quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc <lb/>
            presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, <lb/>
            propter ecclesiae honorem, quo saluo salua pax est. alioquin <lb/>
            \'etiam laicis ius est. quod enim ex aequo accipitur, ex aequo <lb/>
             dari potest. nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, uocantur <lb n="30"/>
            discentes. domini sermo non debet abscondi ab ullo.

<note type="footnote"> 15] Luc. 12, 50. 16] cf. 1 Ioh. 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 agnoscere <hi rend="italic">Semlerus</hi> 8 Iudaeus <hi rend="italic">delendum censet Harnaekius</hi> <lb/>
            18 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> ut nos <hi rend="italic">Lat</hi> faceret <hi rend="italic">Lat:</hi> facere <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 omisit quia qui <hi rend="italic">Lat</hi> 21 sanguine <hi rend="italic">fort</hi>. potarent <hi rend="italic">Gel,</hi> postularent <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 25 baptismum <hi rend="italic">Gel</hi> 30 uocarentur <hi rend="italic">Lat</hi> 31 discentes <hi rend="italic">Lat:</hi> dicentes <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            perinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri <lb/>
            potest. sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae <lb/>
            incumbit, cum ea maioribus- competant, ne sibi adsumant <lb/>
            dicatum episcopis officium? episcopatus aemulatio schismatum <lb/>
            mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non <lb n="5"/>
            omnia expedire. sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, <lb/>
            sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit. <lb/>
            tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia <lb/>
            periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si super- <lb/>
            . sederit praestare quod libere potuit. petulantia autem mulieris, <lb n="10"/>
            quae usurpauit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi <lb/>
            pariet, nisi si quae noua bestia euenerit similis pristinae, ut, <lb/>
            quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se <lb/>
            eum conferat. quodsi quae Pauli perperam inscripta sunt <lb/>
            exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique <lb n="15"/>
            defendunt, sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam <lb/>
            construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque <lb/>
            confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam <lb/>
            enim fidei proximum uideretur, ut is docendi et tinguendi daret <lb/>
            feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri <lb n="20"/>
            permisit? taceant, inquit, et domi maritos suos consulant. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt <lb/>
            quorum officium est. \'omni petenti te dato\' suum habet titulum <lb/>
            perinde ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius <lb/>
            perspiciendum: nolite dare sanctum canibus et porcis <lb n="25"/>
            proicere margaritam uestram, et: manus ne facile

<note type="footnote">5] cf. 1 Cor. 6, 12. 10, 23. 21] 1 Cor. 14, 34. 25] Matth. 7, 6. <lb/>
            26] 1 Tim. 5, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 perinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> proinde <hi rend="italic">B</hi> 3 <hi rend="italic">competant Rig: competat B</hi> 4 episcopis <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> episcopi <hi rend="italic">B</hi> officium? episcopatus aemulatio <hi rend="italic">Iwn:</hi> officium <lb/>
            episcopatus. aemulatio <hi rend="italic">B</hi> 6 ut <hi rend="italic">del. Rig</hi> 10 petulantiae <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            mulieris <hi rend="italic">Urs:</hi> mulier <hi rend="italic">B,</hi> mulierum <hi rend="italic">Gel</hi> 12 bestiae uenerit <hi rend="italic">Iwn</hi> 14 Paulo <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> inscripta <hi rend="italic">scripsi:</hi> scripta <hi rend="italic">B,</hi> adscripta <hi rend="italic">Urs</hi> sunt <hi rend="italic">B,</hi> legunt <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            15 exemplum <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> scriptum <hi rend="italic">B</hi> exemplum Theclae <hi rend="italic">del. Rig</hi> tingendique <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> tingendi quae <hi rend="italic">B</hi> 17 titulum <hi rend="italic">fort.,</hi> titulos <hi rend="italic">Hartelius</hi> <lb/>
            conuictum apud Ioannem atque <hi rend="italic">Iun</hi> 20 discere <hi rend="italic">Gel:</hi> docere <hi rend="italic">B,</hi> doceri <lb/>
            <hi rend="italic">Hartelius</hi> 24 proinde <hi rend="italic">Urs</hi> 26 margarita uestra <hi rend="italic">Urs,</hi> margaritas uestras <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            imposueris, ne participes aliena delicta. si Philippus tam <lb/>
            facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam <lb/>
            dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat <lb/>
            in eam uiam pertendere; spado et ipse inuentus est non otiosus, <lb/>
            nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi <lb n="5"/>
            gratia profectus scripturae diuinae impressus sic oportebat deprendi, <lb/>
            cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus <lb/>
            ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei <lb/>
            occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, <lb/>
            fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto <lb n="10"/>
            negotio eripitur. sed et Paulus reuera. cito tinctus est. cito <lb/>
            enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum. <lb/>
            dei dignatio suas praemittit praerogatiuas; omnis <lb/>
            petitio et decipere et decipi potest. itaque pro cuiusque personae <lb/>
            condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi <lb n="15"/>
            utilior est, praecipue tamen circa paruulos. quid enim necesse, <lb/>
            si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui <lb/>
            et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt <lb/>
            et prouentu malae indolis falli? ait quidem dominus: nolite <lb/>
            illos prohibere ad me uenire. ueniant ergo, dum adolescunt; <lb n="20"/>
            ueniant, dum discunt, dum quo ueniant docentur; <lb/>
            fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. quid festinat <lb/>
            innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur <lb/>
            in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, diuina <lb/>
            credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis. <lb n="25"/>
            non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus <lb/>
            temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam <lb/>
            uiduis per uacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. <lb/>
            si qui pondus intellegant baptismi, magis timebunt consecutionem <lb/>
             quam dilationem; fides integra secura est de salute.

<note type="footnote"> 19] Matth. 19, 14. </note>

<note type="footnote"> 4 pertendere <hi rend="italic">Urs:</hi> praetendere <hi rend="italic">B</hi> 6 deprendi <hi rend="italic">B,</hi> deprehendi <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            11 tinctus <hi rend="italic">Pam:</hi> unctus <hi rend="italic">B</hi> 12 Simon <hi rend="italic">B,</hi> ludas <hi rend="italic">Pam,</hi> Ananias <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            15 ac <hi rend="italic">Gel: a B</hi> 16 necesse est <hi rend="italic">Pam</hi> 17 si non tam necesse <hi rend="italic">om. Gel</hi> <lb/>
            ingeri, qui <hi rend="italic">Gel:</hi> integri, quid <hi rend="italic">B,</hi> ingeri? quia <hi rend="italic">Urs</hi> 19 prouentu <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            prouentum <hi rend="italic">B</hi> 22 quid <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 24 ut <hi rend="italic">B,</hi> nec <hi rend="italic">fort</hi>. 25 <hi rend="italic">interrogationis<lb/>
             signum posuit Hartelius</hi> petenti <hi rend="italic">Gel:</hi> petendi <hi rend="italic">B</hi> 28 uacationem <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> uagationem, <hi rend="italic">B</hi> aetate corroborentur <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="217"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><p>Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et 1 <lb/>
            passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter <lb/>
            ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha <lb/>
            dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, conuenietis, <lb/>
            inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae <lb n="5"/>
            celebrandae locum de signo aquae ostendit. exinde Pentecoste <lb/>
            ordinandis lauacris laetissimum spatium est, quo et domini <lb/>
            resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus <lb/>
            sancti dedicata, et spes aduentus domini subostensa, quod <lb/>
            tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic <lb n="10"/>
            uenturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in <lb/>
            Pentecoste. sed enim Hieremias cum dicit: et congregabo <lb/>
            illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat <lb/>
            et Pentecostes, qui est proprie dies festus. ceterum omnis \' <lb/>
            dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo:<lb n="15"/>
            si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et <lb/>
            geniculationibus et peruigiliis orare oportet et cum confessione <lb/>
            omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Iohannis. <lb/>
            tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. nobis <lb n="20"/>
            gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut <lb/>
            turpitudines nostras. simul enim et de pristinis satisfacimus <lb/>
            conflictatione carnis et spiritus et subsecuturis temptationibus <lb/>
            munimenta praestruimus. uigilate et orate, inquit, ne incidatis <lb/>
            in temptationem. et ideo, credo, temptati sunt, <lb n="25"/>
            quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, <lb/>
            et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negauerit; <lb/>
            nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna <lb/>
            caelestia consecuturum. ipsum dominum post lauacrum statim <lb/>
            temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. <lb n="30"/>
            ergo et nos, dicet aliquis, a lauacro potius ieiunare oportet.

<note type="footnote"> 4] Marc. 14,13. 12] Hier. 31, 8. 20] Matth. 3,6. 24] Matth. 26,41. <lb/>
            28] cf. Luc. 22, 28. 29. </note>

<note type="footnote"> 2 quam <hi rend="italic">Urs</hi> 3 ad <hi rend="italic">Gel:</hi> aut <hi rend="italic">B,</hi> quis ad <hi rend="italic">Urs</hi> 4 inuenietis <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            7 latissimum <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> quo <hi rend="italic">Gel:</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 16 solemnitate <hi rend="italic">B</hi> 21 nunc <lb/>
            <hi rend="italic">Iun:</hi> non <hi rend="italic">B, del. Heraldus</hi> 24 munimenta <hi rend="italic">Gel:</hi> monumenta <hi rend="italic">B</hi> 26 adpraehensum <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 27 perstiterit <hi rend="italic">Gel:</hi> praestitit <hi rend="italic">B</hi> 31 protinus <hi rend="italic">Seal</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="218"/>
            et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? <lb/>
            sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem <lb/>
            in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus <lb/>
            et in solitudinem translatus per quadraginta annos illic cum <lb/>
            diuinis copiis aleretur, nihilominus uentris et gulae meminerat <lb n="5"/>
            quam dei. deinde dominus post aquam segregatus in deserta <lb/>
            quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane uiuere <lb/>
            hominem dei, sed dei uerbo temptationesque plenitudini et <lb/>
            immoderantiae uentris appositas abstinentia elidi. igitur benedicti, <lb/>
            quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lauacro <lb n="10"/>
            noui natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum <lb/>
            fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia <lb/>
            gratiae, distributiones charismatum subiacere. petite, et accipietis, <lb/>
            inquit. quaesistis enim et inuenistis; pulsastis et <lb/>
            apertum est uobis. tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani <lb n="15"/>
            peccatoris memineritis.

<note type="footnote"> 13] Matth. 7, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 ecquis <hi rend="italic">Oehlerus</hi> . 2 quantum existimo <hi rend="italic">Urs</hi> 4 et <hi rend="italic">Gel:</hi> est <hi rend="italic">B, om. <lb/>
            Rig</hi> solitudinem <hi rend="italic">Iwn:</hi> solitudine <hi rend="italic">B</hi> 6 proinde <hi rend="italic">Lat</hi> deserto <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            12 domino] petite de spiritu sancto <hi rend="italic">addenda fort</hi>. 13 gratiae <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> <lb/>
            gratia <hi rend="italic">B,</hi> gratias <hi rend="italic">Gel</hi> subiacente <hi rend="italic">Gel,</hi> subiiciente <hi rend="italic">Pam</hi> distributiones <lb/>
            charismatum subiacere <hi rend="italic">ut glossam delet Harnackius</hi> </note> 
<pb n="219"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>