Est quidem nobis etiam secundum lauacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, habeo, inquit, baptismo tingui, cum iam tinctus fuisset. uenerat enim per aquam et sanguinem, sicut Iohannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, perinde nos faceret aqua uocatos, sanguine electos. hos duos baptismos de uulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lauarentur, qui aqua lauissent, etiam sanguinem portarent. hic est baptismus qui lauacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit. Superest ad concludendam materiolam de obseruatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. dandi quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem, quo saluo salua pax est. alioquin \'etiam laicis ius est. quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, uocantur discentes. domini sermo non debet abscondi ab ullo. 15] Luc. 12, 50. 16] cf. 1 Ioh. 5, 6. 1 agnoscere Semlerus 8 Iudaeus delendum censet Harnaekius 18 perinde scripsi: proinde B ut nos Lat faceret Lat: facere B 20 omisit quia qui Lat 21 sanguine fort . potarent Gel, postularent fort . 25 baptismum Gel 30 uocarentur Lat 31 discentes Lat: dicentes B perinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri potest. sed quanto magis laicis disciplina uerecundiae et modestiae incumbit, cum ea maioribus- competant, ne sibi adsumant dicatum episcopis officium? episcopatus aemulatio schismatum mater est. omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non omnia expedire. sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit. tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si super- . sederit praestare quod libere potuit. petulantia autem mulieris, quae usurpauit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet, nisi si quae noua bestia euenerit similis pristinae, ut, quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. quodsi quae Pauli perperam inscripta sunt exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, conuictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. quam enim fidei proximum uideretur, ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? taceant, inquit, et domi maritos suos consulant. Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. \'omni petenti te dato\' suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius perspiciendum: nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam uestram, et: manus ne facile 5] cf. 1 Cor. 6, 12. 10, 23. 21] 1 Cor. 14, 34. 25] Matth. 7, 6. 26] 1 Tim. 5, 22. 1 perinde scripsi: proinde B 3 competant Rig: competat B 4 episcopis Urs: episcopi B officium? episcopatus aemulatio Iwn: officium episcopatus. aemulatio B 6 ut del. Rig 10 petulantiae Oehlerus mulieris Urs: mulier B, mulierum Gel 12 bestiae uenerit Iwn 14 Paulo Urs inscripta scripsi: scripta B, adscripta Urs sunt B, legunt Gel 15 exemplum Bmg, Gel, scriptum B exemplum Theclae del. Rig tingendique Gel: tingendi quae B 17 titulum fort., titulos Hartelius conuictum apud Ioannem atque Iun 20 discere Gel: docere B, doceri Hartelius 24 proinde Urs 26 margarita uestra Urs, margaritas uestras Pam imposueris, ne participes aliena delicta. si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam uiam pertendere; spado et ipse inuentus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae diuinae impressus sic oportebat deprendi, cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur. sed et Paulus reuera. cito tinctus est. cito enim cognouerat Simon hospes uas eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogatiuas; omnis petitio et decipere et decipi potest. itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa paruulos. quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et prouentu malae indolis falli? ait quidem dominus: nolite illos prohibere ad me uenire. ueniant ergo, dum adolescunt; ueniant, dum discunt, dum quo ueniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, diuina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse uidearis. non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam uirginibus per maturitatem quam uiduis per uacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute. 19] Matth. 19, 14. 4 pertendere Urs: praetendere B 6 deprendi B, deprehendi Rig 11 tinctus Pam: unctus B 12 Simon B, ludas Pam, Ananias Lat 15 ac Gel: a B 16 necesse est Pam 17 si non tam necesse om. Gel ingeri, qui Gel: integri, quid B, ingeri? quia Urs 19 prouentu Gel: prouentum B 22 quid Gel: quod B 24 ut B, nec fort . 25 interrogationis signum posuit Hartelius petenti Gel: petendi B 28 uacationem Urs: uagationem, B aetate corroborentur fort . Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et 1 passio domini in qua tinguimur adimpleta est. nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, conuenietis, inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. exinde Pentecoste ordinandis lauacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes aduentus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic uenturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. sed enim Hieremias cum dicit: et congregabo illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. ceterum omnis \' dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert. Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et peruigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Iohannis. tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. nobis gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus et subsecuturis temptationibus munimenta praestruimus. uigilate et orate, inquit, ne incidatis in temptationem. et ideo, credo, temptati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negauerit; nam et praecesserat dictum, neminem intemptatum regna caelestia consecuturum. ipsum dominum post lauacrum statim temptationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. ergo et nos, dicet aliquis, a lauacro potius ieiunare oportet. 4] Marc. 14,13. 12] Hier. 31, 8. 20] Matth. 3,6. 24] Matth. 26,41. 28] cf. Luc. 22, 28. 29. 2 quam Urs 3 ad Gel: aut B, quis ad Urs 4 inuenietis Pam 7 latissimum Bmg, Gel quo Gel: quod B 16 solemnitate B 21 nunc Iun: non B, del. Heraldus 24 munimenta Gel: monumenta B 26 adpraehensum B 27 perstiterit Gel: praestitit B 31 protinus Seal et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. namque populus mare transgressus et in solitudinem translatus per quadraginta annos illic cum diuinis copiis aleretur, nihilominus uentris et gulae meminerat quam dei. deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane uiuere hominem dei, sed dei uerbo temptationesque plenitudini et immoderantiae uentris appositas abstinentia elidi. igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lauacro noui natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. petite, et accipietis, inquit. quaesistis enim et inuenistis; pulsastis et apertum est uobis. tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis. 13] Matth. 7, 6. 1 ecquis Oehlerus . 2 quantum existimo Urs 4 et Gel: est B, om. Rig solitudinem Iwn: solitudine B 6 proinde Lat deserto Urs 12 domino] petite de spiritu sancto addenda fort . 13 gratiae Oehlerus: gratia B, gratias Gel subiacente Gel, subiiciente Pam distributiones charismatum subiacere ut glossam delet Harnackius