<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat2"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed ecce, inquiunt, uenit dominus et non tinxit. legimus <lb/>
            enim: et tamen is non tinguebat, uerum discipuli eius. <lb/>
            quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Iohannes praedicasset. <lb/>
            non utique sic intellegendum est, sed simpliciter dictum <lb n="10"/>
            more communi, sicut est uerbi gratia: imperator proposuit <lb/>
            edictum aut praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit <lb/>
            aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur. <lb/>
            ita erit accipiendum, ipse uos tinguet, pro eo <lb/>
            quod est, per ipsum tinguemini uel in ipsum. sed ne moueat <lb n="15"/>
            quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? <lb/>
            in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum <lb/>
            remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem humilitate <lb/>
            celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem <lb/>
            ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? <lb n="20"/>
            itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Iohannes antepraecursor, <lb/>
            eodem baptismo Iohannis, ne qui alio putet, quia <lb/>
            nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus <lb/>
            dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, <lb/>
             nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem, <lb n="25"/>
            quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec <lb/>
            uita restitui sine resurrectione ipsius. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere <lb/>
            salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait: nisi <lb/>
             natus ex aqua quis erit, non habet uitam, suboriuntur <lb n="30"/>
            scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex

<note type="footnote">2] Luc. 3,16. Matth. 3, 11. 8] Ioh. 4, 2. 29] Ioh. 3, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 in sola <hi rend="italic">Urs</hi> 5 stabilis fides aqua <hi rend="italic">Rig:</hi> stabilis aquae fides qua <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            9 quasi <hi rend="italic">B,</hi> quia <hi rend="italic">Gel</hi> 13 caedit <hi rend="italic">Gel:</hi> caecidit <hi rend="italic">B</hi> praeministratur <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            fit <hi rend="italic">Bmg</hi> 19 spiritum sanctum <hi rend="italic">Gel:</hi> spiritusancto <hi rend="italic">B</hi> ad patrem ascenderat <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> a patre descenderat <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> 27 resurrectione <hi rend="italic">Iwn:</hi> surrectione <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non <lb/>
            inuenimus in domino praeter Paulum. immo cum Paulus <lb/>
            solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum <lb/>
            esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio <lb/>
            salua sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non <lb n="5"/>
            tinctis salus statuta est. audiui, domino teste, eiusmodi, ne <lb/>
            quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine <lb/>
            stili, quae aliis scrupulum incutiant. et nunc illis, ut potero, <lb/>
            respondebo, qui negant apostolos tinctos. nam si humanum <lb/>
            Iohannis baptismum inierant et dominicum desiderabant, quatenus<lb n="10"/>
            unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro <lb/>
            perfundi uolenti: qui semel lauit, non habet necesse rursum, <lb/>
            quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec <lb/>
            est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam <lb/>
            Iohannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. an credibile<lb n="15"/>
            uideri potest in his personis uiam tunc domini non praeparatam <lb/>
            id est baptismum Iohannis, quae ad uiam domini per <lb/>
            totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominus nullius <lb/>
            paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? <lb/>
            quod ergo alii tincti non sunt, non tamen comites Christi, sed <lb n="20"/>
            aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei? unde et suggeritur, <lb/>
            cum aduersantes domini tingui noluerint, eos qui dominum <lb/>
            sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime <lb/>
            quando dominus, cui adhaerebant, testimonio Iohannem <lb/>
            extulisset, nemo, dicens, maior inter natos feminarum <lb n="25"/>
            Iohanne baptizatore. alii plane satis coacte iniciunt tunc <lb/>
            apostolos baptismi uicem implesse, cum in nauicula fluctibus <lb/>
            adspersi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare

<note type="footnote"> 12] Ioh. 13, 6. 25] Math. 11, 11. </note>

<note type="footnote"> 1 praescriptione <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> praescriptione praestructione <hi rend="italic">B</hi> 6 tinctis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> tinctus <hi rend="italic">B</hi> in eiusmodi <hi rend="italic">B;</hi> in <hi rend="italic">del. Gel</hi> 7 ut <hi rend="italic">Lat:</hi> et <hi rend="italic">B</hi> excogitem <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> excogitet <hi rend="italic">B,</hi> exagitet <hi rend="italic">Gel,</hi> exagitem <hi rend="italic">Lat</hi> libidine <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            libidinem <hi rend="italic">B</hi> 8 incutiat <hi rend="italic">Gel</hi> 11 definiebat <hi rend="italic">Urs</hi> 12 uolenti <hi rend="italic">Iun:</hi> <lb/>
            nolenti <hi rend="italic">B</hi> 18 destinabantur ? ipse <hi rend="italic">Gel:</hi> destinabatur ipse <hi rend="italic">B</hi> 20 quid <lb/>
            ergo <hi rend="italic">Pam</hi> sint? <hi rend="italic">Urs</hi> 21 fidei <hi rend="italic">Pam:</hi> fide <hi rend="italic">B interrogationis signum <lb/>
            posui</hi> 22 et cum <hi rend="italic">B;</hi> et <hi rend="italic">del. Gel</hi> 23 nec <hi rend="italic">Gel:</hi> ne <hi rend="italic">B</hi> 24 si cui <hi rend="italic">B;</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">del. Gel</hi> 28 dominum opperiti <hi rend="italic">fort</hi>. operti aspersi <hi rend="italic">Hartelius</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            ingredientem satis mersum. ut opinor autem, aliud adspergi uel <lb/>
            intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis. ceterum <lb/>
            nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari <lb/>
            id est saeculo fluctibus id est persecutionibus et temptationibus <lb/>
            inquietatur, domino per patientiam uelut dormiente, donec orationibus <lb n="5"/>
            sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum <lb/>
            et tranquillitatem suis reddat. nunc siue tincti quoquo modo <lb/>
            fuerunt siue illoti perseuerauerunt, ut et illud dictum domini <lb/>
            de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, <lb/>
            de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, <lb n="10"/>
            quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis <lb/>
            praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum <lb/>
            illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. <lb/>
            fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, remittentur <lb/>
            tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. id si <lb n="15"/>
            apostolis defuit, nescio quorum fide uno uerbo domini suscitatus <lb/>
            teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam <lb/>
            sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud <lb/>
            domini praeceptum, qui patrem aut matrem mihi praetulerit, <lb/>
            non est me dignus, ante perfecit quam audiuit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hic ergo scelestissimi illi prouocant quaestiones. adeo <lb/>
            dicunt: baptismus non est necessarius quibus fides satis est; <lb/>
            nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. <lb/>
            sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus <lb/>
            praeualent. fuerit salus retro per fidem nudam ante <lb n="25"/>
            domini passionem et resurrectionem; at ubi fides aucta est <lb/>
            credendi in natiuitatem passionem resurrectionemque eius, addita <lb/>
            est ampliatio sacramento, obsignatio baptismi, uestimentum <lb/>
            quodammodo fidei, quae retro erat nuda nec potest iam sine <lb/>
             sua lege. lex enim tinguendi imposita est et forma praescripta.

<note type="footnote">14] Marc. 10, 52. 19] Matth. 10, 37</note>.

<note type="footnote"> 11 quia <hi rend="italic">Gel:</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> cum illo familiaritatis <hi rend="italic">Itm</hi> 12 cum illi <hi rend="italic">Urs:</hi> cum <lb/>
            illo <hi rend="italic">B,</hi> cumulo <hi rend="italic">Scal,</hi> cum ilico <hi rend="italic">Hartelius</hi> 14 remittuntur <hi rend="italic">Gel</hi> 16 quorum <lb/>
            fide <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quorum fides <hi rend="italic">B,</hi> quorsum fidens <hi rend="italic">Scal</hi> suscitata <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            18 qui patris <hi rend="italic">B;</hi> qui <hi rend="italic">del. Rig</hi> illud <hi rend="italic">Urs:</hi> illius <hi rend="italic">B</hi> 27 credendo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            28 sacramenti <hi rend="italic">Harnackiw</hi> 29 potest iam <hi rend="italic">B,</hi> potentiam habuit <hi rend="italic">Bmg, Gel</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="213"/>
            ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomen <lb/>
            Patris et Filii et Spiritus Sancti. huic legi collata definitio <lb/>
            illa, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, <lb/>
            non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad <lb/>
            baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur.<lb n="5"/>
            tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. et hoc est <lb/>
            quod et dominus in illa plaga orbationis praeceperat, exsurge, <lb/>
            dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, <lb/>
            . quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. <lb/>
            alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum<lb n="10"/>
            dei filium. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed de ipso apostolo reuoluunt: quod dixerit: non enim <lb/>
            me ad tinguendum Christus misit. quasi hoc argumento <lb/>
            baptismus adimatur. cur enim tinxit Gaium et Crispum et <lb/>
            Stephanae domum? quamquam etsi non eum miserat Christus <lb n="15"/>
            ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. uerum <lb/>
            haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, <lb/>
            quoniam schismata et dissensiones inter illos mouebantur, dum <lb/>
            alius Paulo deputat, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, <lb/>
            ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguendum <lb n="20"/>
            ait se missum, sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, <lb/>
            posterius tinguere. et prius praedicatum. puto autem, <lb/>
            licuit et tinguere, cui licuit praedicare. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur. <lb/>
            sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus <lb n="25"/>
            uidear intercidere. unus omnino baptismus est nobis, tam ex <lb/>
            domini euangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus <lb/>
            et unum baptisma et una ecclesia in caelis. sed circa haereticos <lb/>
            sane quid custodiendum sit, digne quis retractet. ad nos <lb/>
            enim editum est. haeretici autem nullum habent consortium <lb n="30"/>
            nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio

<note type="footnote">1] Matth. 28, 19. 3] Ioh. 3, 5. 7] Act. 9, 6. 12] 1 Cor. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 7 et ,<hi rend="italic">B,</hi> ei <hi rend="italic">Urs, del. Gel</hi> 19 Apollini <hi rend="italic">Harnackius</hi> 22 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">Bmg, Gel,</hi> sed sit <hi rend="italic">Urs,</hi> sic <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 26 tam <hi rend="italic">Gel:</hi> tamen <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            27 unus deus et <hi rend="italic">Urs:</hi> unus et <hi rend="italic">B,</hi> unus dominus et <hi rend="italic">Lat</hi> 28 baptisma <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> baptismum <hi rend="italic">B</hi> 29 quid <hi rend="italic">Pam:</hi> quae <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="214"/>
            communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est <lb/>
            praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus <lb/>
            Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non <lb/>
            idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, <lb/>
            nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, <lb n="5"/>
            quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco <lb/>
            digestum est. semel ergo lauacrum inimus, semel delicta diluuntur, <lb/>
            quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus <lb/>
            quotidie lauat, quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis <lb/>
            quoque factitaretur, propterea de uno lauacro definitum est. <lb n="10"/>
            felix aqua, quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non <lb/>
            est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit <lb/>
            inquinat. 
</p></div></div></body></text></TEI>