Sed ecce, inquiunt, uenit dominus et non tinxit. legimus enim: et tamen is non tinguebat, uerum discipuli eius. quasi reuera ipsum suis manibus tincturum Iohannes praedicasset. non utique sic intellegendum est, sed simpliciter dictum more communi, sicut est uerbi gratia: imperator proposuit edictum aut praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur. ita erit accipiendum, ipse uos tinguet, pro eo quod est, per ipsum tinguemini uel in ipsum. sed ne moueat quosdam quod non ipse tinguebat. in quem enim tingueret? in paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam uerbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum ad patrem ascenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Iohannes antepraecursor, eodem baptismo Iohannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lauacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolui posset nisi domini passione nec uita restitui sine resurrectione ipsius. Cum uero praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione domini qui ait: nisi natus ex aqua quis erit, non habet uitam, suboriuntur scrupulosi, immo temerarii retractatus quorundam, quomodo ex 2] Luc. 3,16. Matth. 3, 11. 8] Ioh. 4, 2. 29] Ioh. 3, 5. 3 in sola Urs 5 stabilis fides aqua Rig: stabilis aquae fides qua B 9 quasi B, quia Gel 13 caedit Gel: caecidit B praeministratur B, fit Bmg 19 spiritum sanctum Gel: spiritusancto B ad patrem ascenderat B, a patre descenderat Bmg, Gel 27 resurrectione Iwn: surrectione B ista praescriptione apostolis salus competat, quos tinctos non inuenimus in domino praeter Paulum. immo cum Paulus solus ex illis baptismum Christi induerit, aut praeiudicatum esse de ceterorum periculo qui careant aqua Christi, ut praescriptio salua sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. audiui, domino teste, eiusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro excogitem libidine stili, quae aliis scrupulum incutiant. et nunc illis, ut potero, respondebo, qui negant apostolos tinctos. nam si humanum Iohannis baptismum inierant et dominicum desiderabant, quatenus unum baptismum definierat ipse dominus dicens Petro perfundi uolenti: qui semel lauit, non habet necesse rursum, quod utique non tincto non omnino dixisset, et haec est probatio exerta aduersus illos qui adimunt apostolis etiam Iohannis baptismum, ut destruant aquae sacramentum. an credibile uideri potest in his personis uiam tunc domini non praeparatam id est baptismum Iohannis, quae ad uiam domini per totum orbem aperiendam destinabantur? ipse dominus nullius paenitentiae debitor tinctus est: peccatoribus non fuit necesse? quod ergo alii tincti non sunt, non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei? unde et suggeritur, cum aduersantes domini tingui noluerint, eos qui dominum sequebantur tinctos fuisse nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando dominus, cui adhaerebant, testimonio Iohannem extulisset, nemo, dicens, maior inter natos feminarum Iohanne baptizatore. alii plane satis coacte iniciunt tunc apostolos baptismi uicem implesse, cum in nauicula fluctibus adspersi operti sunt; ipsum quoque Petrum per mare 12] Ioh. 13, 6. 25] Math. 11, 11. 1 praescriptione Bmg, Gel, praescriptione praestructione B 6 tinctis Gel: tinctus B in eiusmodi B; in del. Gel 7 ut Lat: et B excogitem Oehlerus: excogitet B, exagitet Gel, exagitem Lat libidine Urs: libidinem B 8 incutiat Gel 11 definiebat Urs 12 uolenti Iun: nolenti B 18 destinabantur ? ipse Gel: destinabatur ipse B 20 quid ergo Pam sint? Urs 21 fidei Pam: fide B interrogationis signum posui 22 et cum B; et del. Gel 23 nec Gel: ne B 24 si cui B; si del. Gel 28 dominum opperiti fort . operti aspersi Hartelius 14* ingredientem satis mersum. ut opinor autem, aliud adspergi uel intercipi uiolentia maris, aliud tingui disciplina religionis. ceterum nauicula illa figuram ecclesiae praeferebat, quod in mari id est saeculo fluctibus id est persecutionibus et temptationibus inquietatur, domino per patientiam uelut dormiente, donec orationibus sanctorum in ultimis suscitatus compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. nunc siue tincti quoquo modo fuerunt siue illoti perseuerauerunt, ut et illud dictum domini de uno lauacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis uel primae adlectionis et exinde indiuiduae familiaritatis praerogatiua compendium baptismi conferre posset, cum illi, opinor, sequebantur illum qui credenti cuique salutem pollicebatur. fides tua te, aiebat, saluum fecit, et, remittentur tibi peccata, credenti utique nec tamen tincto. id si apostolis defuit, nescio quorum fide uno uerbo domini suscitatus teloneum dereliquit, patrem et nauem et artem qua uitam sustentabat deseruit, patris exsequias despexit, summum illud domini praeceptum, qui patrem aut matrem mihi praetulerit, non est me dignus, ante perfecit quam audiuit. Hic ergo scelestissimi illi prouocant quaestiones. adeo dicunt: baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. sed in omnibus posteriora concludunt et sequentia antecedentibus praeualent. fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem; at ubi fides aucta est credendi in natiuitatem passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sacramento, obsignatio baptismi, uestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda nec potest iam sine sua lege. lex enim tinguendi imposita est et forma praescripta. 14] Marc. 10, 52. 19] Matth. 10, 37 . 11 quia Gel: quae B cum illo familiaritatis Itm 12 cum illi Urs: cum illo B, cumulo Scal, cum ilico Hartelius 14 remittuntur Gel 16 quorum fide Oehlerus: quorum fides B, quorsum fidens Scal suscitata Urs 18 qui patris B; qui del. Rig illud Urs: illius B 27 credendo fort . 28 sacramenti Harnackiw 29 potest iam B, potentiam habuit Bmg, Gel ite, inquit, docete nationes tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti. huic legi collata definitio illa, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. itaque omnes exinde credentes tinguebantur. tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. et hoc est quod et dominus in illa plaga orbationis praeceperat, exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, . quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse dominum dei filium. Sed de ipso apostolo reuoluunt: quod dixerit: non enim me ad tinguendum Christus misit. quasi hoc argumento baptismus adimatur. cur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? quamquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. uerum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos mouebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere uideretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. nam et prius est praedicare, posterius tinguere. et prius praedicatum. puto autem, licuit et tinguere, cui licuit praedicare. Nescio si quid amplius ad controuersiam baptismi uentilatur. sane retexam quod supra omisi, ne imminentes sensus uidear intercidere. unus omnino baptismus est nobis, tam ex domini euangelio quam ex apostoli litteris, quoniam unus deus et unum baptisma et una ecclesia in caelis. sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet. ad nos enim editum est. haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio 1] Matth. 28, 19. 3] Ioh. 3, 5. 7] Act. 9, 6. 12] 1 Cor. 1, 17. 7 et , B, ei Urs, del. Gel 19 Apollini Harnackius 22 et scripsi: sed B, si Bmg, Gel, sed sit Urs, sic Oehlerus 26 tam Gel: tamen B 27 unus deus et Urs: unus et B, unus dominus et Lat 28 baptisma Urs: baptismum B 29 quid Pam: quae B communicationis. non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem, ideoque nec baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. sed de isto plenius iam nobis in Graeco digestum est. semel ergo lauacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. ceterum Israel Iudaeus quotidie lauat, quia quotidie inquinatur. quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lauacro definitum est. felix aqua, quae semel abluit, quae ludibrio peccatoribus non est, quae non adsiduitate sordium infecta rursus quos diluit inquinat.