Felix sacramentum aquae nostrae, quia ablutis delictis pristinae caecitatis in uitam aeternam liberamur! non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti non exploratis rationibus traditionum intemptatam probabilem fidem per imperitiam portant. atque adeo nuper conuersata istic quaedam de Gaiana haeresi uipera uenenatissima doctrina\' sua plerosque rapuit, inprimis baptismum destruens. plane secundum naturam. nam fere uiperae et aspides ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. sed nos pisciculi secundum iXeūv nostrum Iesum Christum in aqua nascimur nec aliter quam in aqua permanendo salui sumus. itaque illa monstrosissima, cui nec integrae quidem docendi ius erat, optime norat pisciculos necare de aqua auferens. Sed enim quanta uis est peruersitatis ad fidem labefactandam uel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat! nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum quam simplicitas diuinorum operum quae in actu uidetur et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate, sine pompa, sine apparatu nouo aliquo, denique sine sumptu homo in aquam demissus et inter pauca uerba tinctus non multo uel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio 2 DE BAPTISMO ADVERSVS QVINTILLAM Pam 3 qua Urs 7 in tentatum Rig 11 fere Lat: ferae B 13 nascimur Pam: nascamur B 14 itaque illa] ita Quintilla Gel 15 integrae Iun: integre B 19 quo Itm tam add. Urs 21 uidetur Urs: uidentur B 22 hic Gel: hinc B 23 aquam Iun: aqua B aeternitatis. mentior, si non e contrario idolorum sollemnia uel arcana de suggestu et apparatu deque sumptu fidem et auctoritatem sibi extruunt. pro misera incredulitas, quae denegas deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem! quid ergo? nonne mirandum et lauacro dilui mortem? atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. qualia enim decet esse opera diuina, nisi super omnem admirationem? nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. ceterum incredulitas miratur, non credit. miratur enim simplicia quasi uana, magnifica quasi impossibilia. et sit plane ut putas, satis ad utrumque diuina pronuntiatio praecucurrit. stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientiam eius, et praedifficilia penes homines facilia penes deum. nam si deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in aduersariis sapientiae potentiaeque id est in stultitia- \'titia et inpossibilitate materias operationis suae instituit; quoniam uirtus omnis ex his causam accipit, a quibus prouocatur. Huius memores pronuntiationis tamquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium ? ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. atquin plurima suppetit et quidem a primordio. nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes deum quiescebant. in primordio, inquit, fecit deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum et spiritus domini super aquas ferebatur. habes homo inprimis aetatem uenerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod diuini spiritus sedes, gratior 24] Gen. 1,12 . 2 deque Gel: de quo B 6 creditur. atquin eo magis credendum est qualia B; atquin-est del. Gel 16 impossibilitate Gel: in possibilitate B 18 praenuntiationis Bmg praescriptionis Bmg, Gel: scriptionis B 19 quam non fort . aqua Gel: a qua B 20 tractemus Rig tantae Gel: et ante B, ante Bmg 21 elementi Gel: alimenti B 24 quiescebant Gel: quiescebat B 25 uisibilis Semlerus 27 dei Pam scilicet ceteris tunc elementis. nam et tenebrae totae adhuc -sine cultu siderum informes et tristis abyssus et terra inparata et caelum rude; solus liquor, semper materia perfecta, laeta, simplex, de suo pura, dignum uectaculum deo subiciebat. quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis deo constitit? nam ut firmamentum caeleste suspenderet in medietate, distinctis aquis fecit; ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit. ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur, primis aquis praeceptum est animas proferre. primus liquor quod uiueret edidit, ne mirum sit in baptismo, si aquae animare nouerunt. non enim ipsius quoque hominis figurandi opus sociantibus aquis absolutum est? de terra materia conuenit, non tamen habili nisi humecta et sucida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam superstite humore limo temperarant. si exinde uniuersa uel plura prosequar, quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta uis eius aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat, uereor, ne laudes aquae potius quam baptismi rationes uidear congregasse: licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit, si quae uitam terrenam gubernat, et in caelesti procurat. Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio baptismi recognoscitur, primum illa, qua iam tunc etiam ipso habitu praenotabant ad baptismi figuram dei spiritum, qui ab initio superuectabatur super aquas, super aquas intinctorum moraturum. sanctum autem utique super sanctum ferebatur et ab eo, quod superferebatur, id quod ferebat sanctitatem 4 \'uectabulum alii sed nescio qui\' Oehlerus 4 [subiciebat-6 aquis deo] sic uncis includ. B 7 et ut Gel dispesceret Iv/n 8 et segregatis B; et del. Gel 11 non enim B, nam Gel 13 conuenit]