<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed in 
aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. Hic quoque
figura praecessit; sic enim Ioannes ante praecursor domini
fuit, praeparans vias eius. Ita et angelus baptismi arbiter superventuro
spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides
<pb xml:id="v.1.p.626"/>

<bibl n="Matth. XVIII, 16."/> impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Nam si in
tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus
per benedictionem eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis,
sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum?
Cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis
pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi
tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae
trium corpus est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione de
pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant;
ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a
chrismate, quod est unctio, quae domino nomen accommodavit,
facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis:
<bibl n="Act. Apost. IV, 27."/> Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum filium
tuum, quem unxisti. Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed
spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi earnalis actus, quod
in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans
spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in
aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper
manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in
<pb xml:id="v.1.p.627"/>

suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari
spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes
suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis
et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transversim
obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent
benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus spiritus
super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit,
super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, 
columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus
sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod
etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque, Estote, inquit, <bibl n="Matth. X, 16."/>
simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento
praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus
iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim,
mundi pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa
ex arca et cum olea reversa, quod signum etiam apud nationes
paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae,
id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta
columba sancti spiritus advolat, pacem dei adferens, emissa de
caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus deliquit;
quo male comparetur baptismus diluvio. Itaque igni destinatur,
sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque
in signum admonitionis nostrae debeat accipi.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot 
<pb xml:id="v.1.p.628"/>

sollemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem
aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto
libere expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit,
ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior
in baptismi sacramento? Liberantur de saeculo nationes
per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua
oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum
commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat
Christus, venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimas
aquas baptismi scilicet ex sese remedians. Haec est aqua quae de
comite. petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio
aqua in Christo baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia
penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! Nunquam
sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima
rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum
sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum
de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis
probat, apud puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter
transfretat, aquam discentibus ministrat. Perseverat testimonium
baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua
intervenit; sciunt Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit;
scit lancea militis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae
baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque
ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab
Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem
domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset, an
vero terrenus? De quo illi non valuerunt constanter respondere,
utpote non intelligentes, quia nec credentes. Nos porro quantula
<pb xml:id="v.1.p.629"/>

fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem
eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate,
quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceteram
humanum condicione. Nihil enim caeleste praestabat, sed
caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus, quae
est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui
credere noluerunt, nec paenitentiam egere. Quod si paenitentia
humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse
est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum,
si caelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit neque spiritum
indulget nisi deus solus. Etiam ipse dominus, nisi ipse prius
ascenderet ad patrem, aliter negavit spiritum descensurum. Id quod
dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset.
Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis
baptismum habebant non accepissent spiritum sanctum, quem ne
auditu quidem noverant. Ergo non erat caeleste, quod caelestia
non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus
prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem
usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem
designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. Agebatur
itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et
sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat baptismum
paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem
enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio
subsequitur, et hoc est viam praeparare; qui autem praeparat, non
idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur
sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo, Qui de terra est, de <bibl n="Ioh. III, 31"/>
<pb xml:id="v.1.p.630"/>

<bibl n="Luc. III, 16. Matth. III, 11."/> terra loquitur; qui de supernis venit, super omnes est: item sola
se paenitentia tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et
igni. Scilicet quia vera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem,
simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.</p></div></div></body></text></TEI>