Non quod in aquis spiritum sanctum consequamur, sed in aqua emundati sub angelo spiritui sancto praeparamur. Hic quoque figura praecessit; sic enim Ioannes ante praecursor domini fuit, praeparans vias eius. Ita et angelus baptismi arbiter superventuro spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat obsignata in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Nam si in tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum? Cum autem sub tribus et testatio fidei et sponsio salutis pignerentur, necessario adicitur ecclesiae mentio, quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ibi ecclesia, quae trium corpus est. Exinde egressi de lavacro perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotio solebant; ex quo Aaron a Moyse unctus est, unde Christus dicitur a chrismate, quod est unctio, quae domino nomen accommodavit, facta spiritalis, quia spiritu unctus est a deo patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti. Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit; quomodo et ipsius baptismi earnalis actus, quod in aqua mergimur, spiritalis effectus, quod delictis liberamur. Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum accommodatis desuper manibus alio spiritu tantae claritatis animare, deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Ioseph, Ephrem et Manassem, Iacob capitibus impositis et intermutatis manibus benedixerit, et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformantes iam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus spiritus super emundata et benedicta corpora libens a patre descendit, super baptismi aquas tanquam pristinam sedem recognoscens conquiescit, columbae figura delapsus in dominum, ut natura spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque, Estote, inquit, simplices sicut columbae; ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post baptismum, ut ita dixerim, mundi pacem caelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca et cum olea reversa, quod signum etiam apud nationes paci praetenditur, eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae, emergenti de lavacro post vetera delicta columba sancti spiritus advolat, pacem dei adferens, emissa de caelis, ubi ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus deliquit; quo male comparetur baptismus diluvio. Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi. Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot sollemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem cum populus de Aegypto libere expeditus vim regis Aegypti per aquam transgressus evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua extinxit. Quae figura manifestior in baptismi sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum dominatorem pristinum in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas in saluberrimas aquas baptismi scilicet ex sese remedians. Haec est aqua quae de comite. petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes deum et Christum eius est ad baptismi confirmationem! Nunquam sine aqua Christus: siquidem et ipse aqua tinguitur, prima rudimenta potestatis suae vocatus ad nuptias aqua auspicatur, cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam, cum de agape docet, aquae calicem pauperi oblatum inter opera dilectionis probat, apud puteum vires resumit, super aquam incedit, libenter transfretat, aquam discentibus ministrat. Perseverat testimonium baptismi usque ad passionem: cum deditur in crucem, aqua intervenit; sciunt Pilati manus: cum vulneratur, aqua de latere prorumpit; scit lancea militis. Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit de universis quae baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum eius aeque ut potero progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab Ioanne denuntiatus iam tunc habuit quaestionem, ab ipso quidem domino propositam Pharisaeis, caelestisne is baptismus esset, an vero terrenus? De quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes, quia nec credentes. Nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare divinum quidem eum baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Ioannem a domino missum legimus in hoc munus, ceteram humanum condicione. Nihil enim caeleste praestabat, sed caelestibus praeministrabat, paenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec paenitentiam egere. Quod si paenitentia humanum est, et baptismus ipsius eiusdem condicionis fuerit necesse est, aut daret et spiritum sanctum et remissionem delictorum, si caelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit neque spiritum indulget nisi deus solus. Etiam ipse dominus, nisi ipse prius ascenderet ad patrem, aliter negavit spiritum descensurum. Id quod dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset. Adeo postea in Actis Apostolorum invenimus, quoniam qui Ioannis baptismum habebant non accepissent spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant. Ergo non erat caeleste, quod caelestia non exhibebat, cum ipsum, quod caeleste in Ioanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum an ipse esset miserit sciscitatum. Agebatur itaque baptismus paenitentiae quasi candidatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat baptismum paenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est: siquidem paenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare; qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur sua non esse caelestia, sed Christi, dicendo, Qui de terra est, de terra loquitur; qui de supernis venit, super omnes est: item sola se paenitentia tinguere, venturum mox qui tingueret in spiritu et igni. Scilicet quia vera et stabilis fides aqua tinguitur in salutem, simulata autem et infirma igni tinguitur in iudicium.