<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa011.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum,
<bibl n="Luc. XII, 50."/> sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui.
<bibl n="I Ioh. V, 6."/> cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem.
sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur,
proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos
<pb xml:id="v.1.p.635"/>

baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem
eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam
sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum
repraesentat et perditum reddit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p>Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque 
dandi et accipiendi baptismi commonefacere. Dandi quidem habet
ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi,
non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem,
quo salvo salva, pax est. Alioquin etiam laicis ius est. Quod
enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. Nisi episcopi iam
aut presbyteri aut diaconi, vocantur discentes. Domini sermo non
<pb xml:id="v.1.p.636"/>

debet abscondi ab ullo. Proinde et baptismus, aeque dei census,
ab omnibus exerceri potest. Sed quanto magis laicis disciplina verecundiae
et modestiae incumbit, cum ea maioribus competant, ne
sibi adsumant dicatum episcopi officium! Episcopatus aemulatio
<bibl n="I Cor. VI, 12. X, 23."/> schismatum mater est. Omnia licere dixit sanctissimus apostolus,
sed non omnia expedire. Sufficiat scilicet in necessitatibus ut
utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit.
Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia
periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit
praestare quod libere potuit. Petulantiae autem mulier,
quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet,
nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae, ut, quemadmodum
illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat.
Quodsi quae Pauli perperam scripta sunt exemplum Theclae ad
<pb xml:id="v.1.p.637"/>

licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia
presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de
suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli
fecisse loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut
is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere
quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi <bibl n="I Cor. XIV, 34."/>
maritos suos consulant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum 
officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde <bibl n="Luc. VI, 30."/>
ad eleemosynam pertinentem. Immo illud potius perspiciendum:
Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margarita <bibl n="Matth. VII, 6."/>
vestra, et, Manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta. <bibl n="I Tim. V, 22."/>
Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et
exertam dignationem domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat
in eam viam pertendere; spado et ipse inventus est non
otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi
gratia profectus scripturae divinae impressus sic oportebat deprendi,
<pb xml:id="v.1.p.638"/>

cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut
se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit
in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides
non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur.
Sed et Paulus revera cito tinctus est. Cito enim cognoverat
Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei
dignatio suas praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et
decipi potest. Itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione,
etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue
tamen circa parvulos. Quid enim necesse, si non tam necesse
est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem
destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis
<bibl n="Matth. XIX, 14."/> falli? Ait quidem dominus, Nolite illos prohibere ad me
venire. Veniant ergo, dum adolescunt; veniant, dum discunt, dum
quo veniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint.
Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum?
Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena
non creditur, divina credatur. Norint petere salutem, ut petenti
dedisse videaris. Non minore de causa innupti quoque procrastinandi,
in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem
<pb xml:id="v.1.p.639"/>

quam viduis per vacationem, donec aut nubant aut continentiae
corroborentur. Si qui pondus intelligant baptismi, magis
timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est
de salute.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio 
domini in qua tinguimur adimpleta. est. Nec incongruenter ad
figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset
acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, <bibl n="Marc. XIV, 13."/>
hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo
aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris laetissimum
spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata
est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa,
quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos
dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique
in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo <bibl n="Ierem. XXXI, 8."/>
illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et
Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini
est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate
interest, de gratia nihil refert.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus 
et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium
retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis. Tinguebantur, <bibl n="Matth. III, 6."/>
inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, si
nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul
enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus,
et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et <bibl n="Matth. XXVI, 41."/>
<pb xml:id="v.1.p.640"/>

orate, inquit, ne incidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati
sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint,
et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaverit;
<bibl n="Luc. XXII, 28. 29."/> nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia
consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes
circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo
et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis
enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed
dominus, quantulum aestimo, de figura Israëlis exprobrationem in
ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine
translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis
aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde
dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum
ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei
verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas
abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum
de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus
apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de
domino peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere.
<bibl n="Matth. VII, 7."/> Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis,
et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam
Tertulliani peccatoris memineritis.</p></div></div></body></text></TEI>