Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo dominus, Habeo, inquit, baptismo tingui. cum iam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem. sicut Ioannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos facere aqua vocatos, sanguine electos. Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem eius crederent, aqua lavarentur, qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum et non acceptum repraesentat et perditum reddit. Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi baptismi commonefacere. Dandi quidem habet ius summus sacerdos, qui est episcopus; dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter ecclesiae honorem, quo salvo salva, pax est. Alioquin etiam laicis ius est. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest. Nisi episcopi iam aut presbyteri aut diaconi, vocantur discentes. Domini sermo non debet abscondi ab ullo. Proinde et baptismus, aeque dei census, ab omnibus exerceri potest. Sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit, cum ea maioribus competant, ne sibi adsumant dicatum episcopi officium! Episcopatus aemulatio schismatum mater est. Omnia licere dixit sanctissimus apostolus, sed non omnia expedire. Sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci aut temporis aut personae condicio compellit. Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis, quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare quod libere potuit. Petulantiae autem mulier, quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi ius sibi pariet, nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae, ut, quemadmodum illa baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. Quodsi quae Pauli perperam scripta sunt exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt, sciant in Asia presbyterum qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi daret feminae potestatem qui ne discere quidem constanter mulieri permisit? Taceant, inquit, et domi maritos suos consulant. Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. Immo illud potius perspiciendum: Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margarita vestra, et, Manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta. Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat in eam viam pertendere; spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae divinae impressus sic oportebat deprendi, cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est. Cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et decipi potest. Itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis falli? Ait quidem dominus, Nolite illos prohibere ad me venire. Veniant ergo, dum adolescunt; veniant, dum discunt, dum quo veniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina credatur. Norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem quam viduis per vacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. Si qui pondus intelligant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute. Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio domini in qua tinguimur adimpleta. est. Nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert. Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et geniculationibus et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis. Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaverit; nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israƫlis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis.